Libro 1, Par. da 36 a 40 - Studentville

Libro 1, Par. da 36 a 40

Paragrafo 36
Fiunt certae divinationum coniecturae a peritis. Midae illi Phrygi cum puer esset

dormienti formicae in os tritici grana congesserunt. Divitissumum fore praedictum est; quod evenit. At Platoni cum in cunis

parvulo dormienti apes in labellis consedissent responsum est singolari illum suavitate orationis fore: ita futura eloquente

provisa in infante est. 79 Quid? amores ac deliciae tuae Roscius num aut ipse aut pro eo Lanuvium totum mentiebatur? Qui cum

esset in cunabulis educareturque in Solonio qui est campus agri Lanuvini noctu lumine apposito experrecta nutrix animadvertit

puerum dormientem circumplicatum serpentis amplexu. Quo aspectu exterrita clamorem sustulit. Pater autem Rosci ad haruspices

rettulit qui responderunt nihil illo pucro clarius nihil nobilius fore. Atque hanc speciem Pasiteles caelavit argento et noster

expressit Archias versibus.
Quid igitur expectamus? An dum in foro nobiscum di immortales dum in viis versentur dum domi?

Qui quidem ipsi se nobis non offerunt vim autem suam longe lateque diffundunt quam tum terrae cavernis includunt tum hominum

naturis implicant. Nam terrae vis Pythiam Delphis incitabat naturae Sibyllam. Quid enim? Non videmus quam sint varia terrarum

genera? Ex quibus et mortifera quaedam pars est ut et Ampsancti in Hirpinis et in Asia Plutonia quae vidimus et sunt partes

agrorum aliae pestilentes aliae salubres aliae quae acuta ingenia gignant aliae quae retusa: quac omnia fiunt et ex caeli

varietate et ex disparili adspiratione terrarum.
80 Fit etiam saepe specie quadam saepe vocum gravitate et cantibus ut

pellantur animi vehementius saepe etiam cura et timore qualis est illa
“flexanima tamquam lymphata aut Bacchi

sacris
commota in tumulis Teucrum commemorans suum.”

Paragrafo 37
Atque etiam

illa concitatio declarat vini in animis esse divinam. Negat enim sine furore Democritus quemquam poetam magnum esse posse quod

idem dicit Plato. Quem si placet appellet furorem dum modo is furor ita laudetur ut in Phaedro [Platonis] laudatus est. Quid?

Vestra oratio in causis quid? ipsa actio potest esse vehemens et gravis et copiosa nisi est animus ipse commotior? Equidem

etiam in te saepe vidi et ut ad leviora veniamus in Aesopo familiari tuo tantum ardorem vultuum atque motuum ut eum vis quaedam

abstraxisse a sensu mentis videretur.
81 Obiciuntur etiam saepe formae quae reapse nullae sunt; speciem autem offerunt; quod

contigisse Brenno dicitur eiusque Gallicis copiis cum fano Apollinis Delphici nefarium bellum intulisset. Tum enim ferunt ex

oraclo ecfatam esse Pythiam:
“Ego providebo rem istam et albae virgines.”
Ex quo factum ut viderentur virgines ferre

arma contra et nive Gallorum obrueretur exercitus.

Paragrafo 38
Aristoteles quidem

eos etiam qui valetudinis vitio furerent et melancholici dicerentur censebat habere aliquid in animis praesagiens atque

divinum. Ego autem haud scio an nec cardiacis tribuendum hoc sit nec phreneticis; animi enim integri non vitiosi est corporis

divinatio.
82 Quam quidem esse re vera hac Stoicorum ratione concluditur: ‘Si sunt di neque ante declarant hominibus quae

futura sint aut non diligunt homines aut quid eventurum sit ignorant aut existumant nihil interesse hominum scire quid sit

futurum aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus quae sunt futura aut ea ne ipsi quidem di significare

possunt. At neque non diligunt nos (sunt enim benefici generique hominum amici) neque ignorant ea quae ab ipsis constituta et

designata sunt neque nostra nihil interest scire ea quae eventura sint (erimus enim cautiores si sciemus) neque hoc alienum

ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius) neque non possunt futura praenoscere. 83 Non igitur sunt di nec

significant futura. Sunt autem di; significant ergo. Et non si significant nullas vias dant nobis ad significationis scientiam

(frustra enim significarent); nec si dant vias non est divinatio: est igitur

divinatio.”

Paragrafo 39
84 Hac ratione et Chrysippus et Diogenes et Antipater utitur.

Quid est igitur cur dubitandum sit quin sint ea quae disputavi verissuma si ratio mecum facit si eventa si populi si nationes

si Graeci si barbari si maiores etiam nostri si denique hoc semper ita putatum est si summi phdosophi si poëtae si

sapientissumi viri qui res publicas constituerunt qui urbes condiderunt? An dum bestiae loquantur exspectamus hominum

consentiente auctoritate contenti non sumus? 85 Nec vero quicquam aliud adfertur cur ea quae dico divinandi genera nulla sint

nisi quod difficile dictu videtur quae cuiusque divinationis ratio quae causa sit. Quid enim habet haruspex cur pulmo incisus

etiam in bonis extis dirimat tempus et proferat diem? Quid augur cur a dextra corvus a sinistra cornix faciat ratum? Quid

astrologus cur stella Iovis aut Veneris coniuncta cum luna ad ortus puerorum salutaris sit Saturni Martisve contraria? Cur

autem deus dormientes nos moneat vigilantes neglegat? Quid deinde causae est cur Cassandra furens futura prospiciat Priamus

sapiens hoc idem facere non queat? 86 Cur fiat quidque quaeris. Recte omnino; sed non nunc id agitur; fiat necne fiat id

quaeritur: ut si magnetem lapidem esse dicam qui ferrum ad se adliciat et adtrahat rationem cur id fiat adferre nequeam fieri

omnino neges. Quod idem facis in divinatione quam et cernimus ipsi et audimus et legimus et a patribus accepimus. Neque ante

philosophiam patefactam quae nuper inventa est hac de re communis vita dubitavit et posteaquam philosophia processit nemo

aliter philosophus sensit in quo modo esset auctoritas. 87 Dixi de Pythagora de Democrito de Socrate excepi de antiquis praeter

Xenophanem neminem adiunxi veterem Academiam Peripateticos Stoicos; unus dissentit Epicurus. Quid vero hoc turpius quam quod

idem nullam censet gratuitam esse virtutem?

Paragrafo 40
Quis est autem quem non

moveat clarissumis monumentis testata consignataque antiquitas? Calchantem augurem scribit Homerus longe optumum eumque ducem

classium fuisse ad Ilium – auspiciorum credo scientia non locorum. 88 Amphilochus et Mopsus Argivorum reges fuerunt sed iidem

augures iique urbis in ora marituma Ciliciae Graecas condiderunt; atque etiam ante hos Amphiaraus et Tiresias non humiles et

obscuri neque eorum similes ut apud Ennium est
“qui sui quaestus causa fictas suscitant sententias”
sed clari et

praestantes viri qui avibus et signis admoniti futura dicebant; quorum de altero etiam apud inferos Homerus ait solum sapere

ceteros umbrarum vagari modo; Amphiaraum autem sic bonoravit fama Graeciae deus ut haberetur atque ut ab eius solo in quo est

humatus oracla peterentur. 89 Quid? Asiae rex Priamus nonne et Helenum filium et Cassandram filiam divinantes habebat alterum

auguriis alteram mentis incitatione et permotione divina? Quo in genere Marcios quosdam fratres nobili loco natos apud maiores

nostros fuisse scriptum videmus. Quid? Polyidum Corinthium nonne Homerus et aliis multa et filio ad Troiam proficiscenti mortem

praedixisse commemorat? Omnino apud veteres qui rerum potiebantur iidem auguria tenebant; ut enim sapere sic divinare regale

ducebant: [ut] testis est nostra civitas in qua et reges augures et postea privati eodem sacerdotio praediti rem publicam

religionum auctoritate rexerunt.

  • Latino
  • De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti