Paragrafo 56
127 Praeterea cum fato omnia fiant id quod alio loco ostendetur si quis mortalis possit
esse qui conligationem causarum omnium perspiciat animo nihil eum profecto fallat. Qui enim teneat causas rerum futurarum idem
necesse est omnia teneat quae futura sint. Quod cum nemo facere nisi deus possit relinquendum est homini ut signis quibusdam
consequentia declarantibus futura praesentiat. Non enim illa quae futura sunt subito exsistunt sed est quasi rudentis
explicatio sic traductio temporis nihil novi efficientis et primum quidque replicantis. Quod et ii vident quibus naturalis
divinatio data est et ii quibus cursus rerum observando notatus est. Qui etsi causas ipsas non cernunt signa tamen causarum et
notas cernunt; ad quas adhibita memoria et diligentia et monumentis superiorum efficitur ea divinatio quae artificiosa dicitur
extorum fulgorum ostentorum signorumque caelestium. 128 Non est igitur ut mirandum sit ea praesentiri a divinantibus quac
nusquam sint; sunt enim omnia sed tempore absunt. Atque ut in seminibus vis inest earum rerum quae ex iis progignuntur sic in
causis conditae sunt res futurae quas esse futuras aut concitata mens aut soluta somno cernit aut ratio aut coniectura
praesentit. Atque ut ii qui solis et lunae reliquorumque siderum ortus obitus motusque cognorunt quo quidque tempore eorum
futurum sit multo ante praedicunt sic qui cursum rerum eventorumque consequentiam diuturnitate pertractata notaverunt aut
semper aut si id difficile est plerumque quodsi ne id quidem conceditur non numquam certe quid futurum sit intellegunt. Atque
haec quidem et quaedam eiusdem modi argumenta cur sit divinatio ducuntur a
fato.
Paragrafo 57
129 A natura autem alia quaedam ratio est quae docet
quanta sit animi vis seiuncta a corporis sensibus quod maxime contingit aut dormientibus aut mente permotis. Ut enim deorum
animi sine oculis sine auribus sine lingua sentiunt inter se quid quisque sentiat (ex quo fit ut homines etiam cum taciti
optent quid aut voveant non dubitent quin di illud exaudiant) sic animi hominum cum aut somno soluti vacant corpore aut mente
permoti per se ipsi liberi incitati moventur cernunt ea quae permixti cum corpore [animi] videre non possunt. 130 Atque hanc
quidem rationem naturae difficile est fortasse traducere ad id genus divinationis quod ex arte profectum dicimus; sed tamen id
quoque rimatur quantum potest Posidonius. Esse censet in natura signa quaedam rerum futurarum. Etenim Ceos accepirnus ortum
Caniculae diligenter quotannis solere servare coniecturamque capere ut scribit Ponticus Heraclides salubrisne an pestilens
annus futurus sit: nam si obscurior quasi caligit nosa stella exstiterit pingue et concretum esse caelum ut eius adspiratio
gravis et pestilens futura sit; sin inlustris et perlucida stella apparuerit significari caelum esse tenue purumque et
propterea salubre. 131 Democritus autem censet sapienter instituisse veteres ut hostiarum immolatarum inspicerentur exta;
quorum ex habitu atque ex colore tum salubritatis tum pestilentiae signa percipi non numquam etiam quae sit vel sterilitas
agrorum vel fertilitas futura. Quae si a natura profecta observatio atque usus agnovit multa adferre potuit dies quae
animadvertendo notarentur ut ille Pacuvianus qui in Chryse physicus inducitur minime naturam rerum cognosse videatur:
“nam
isti qui linguam avium intellegunt
plusque ex alieno iecore sapiunt quam ex suo
magis audiendum quam auscultandum
censeo.
Cur quaeso cum ipse paucis interpositis versibus dicas satis luculente:
“Quidquid est hoc omnia animat format
alit auget creat
sepelit recipitque in sese omnia omniumque idemst pater
indidemque eadem aeque oriuntur de integro atque
eodem occidunt.”
Quid est igitur cur cum domus sit omnium una eaque communis cumque animi hominum semper fuerint futurique
sint cur ii quid ex quoque eveniat et quid quamque rem significet perspicere non possint? Haec babui” inquit “de divinatione
quae dicerem.
Paragrafo 58
132 Nunc illa testabor non me sortilegos neque
eos qui quaestus causa hariolentur ne psychomantia quidem quibus Appius amicus tuus uti solebat agnoscere; non habeo denique
nauci Marsum augurem non vicanos haruspices non de circo astrologos non Isiacos coniectores non interpretes somniorum; non enim
sunt ii aut scientia aut arte divini sed
“superstitiosi vates impudentesque harioli
aut inertes aut insani aut quibus
egestas imperat
qui sibi semitam non sapiunt alteri monstrant viam;
quibus divitias pollicentur ab iis dracumam ipsi
petunt.
De his divitiis sibi deducant dracumam reddant cetera.”
Atque haec quidem Ennius qui paucis ante versibus esse
deos censet sed eos non curare opinatur quid agat humanum genus. Ego autem qui et curare arbitror et monere etiam ac multa
praedicere levitate vanitate malitia exclusa divinationem probo”. Quae cum dixisset Quintus “Praeclare tu quidem” inquam”
paratus
- Latino
- De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone