Paragrafo 41
90 Eaque divinationum ratio ne in
barbaris quidem gentibus neglecta est siquidem et in Gallia Druidae sunt e quibus ipse Divitiacum Haeduum hospitem tuum
laudatoremque cognovi qui et naturae rationem quam fisiologi/an Graeci appellant notam esse sibi profitebatur et partim
auguriis partim coniectura quae essent futura dicebat et in Persis augurantur et divinant magi qui congregantur in fano
commentando causa atque inter se conloquendi quod etiam idem vos quondam facere Nonis solebatis; 91 nec quisquam rex Persarum
potest esse qui non ante magorum disciplinam scientiamque perceperit. Licet autem videre et genera quaedam et nationes huic
scientiae deditas. Telmessus in Caria est qua in urbe excellit haruspicum disciplina; itemque Elis in Peloponneso familias duas
certas habet lamidarum unam alteram Clutidarum haruspicinae nobilitate praestantes. In Syria Chaldaei cognitione astrorum
sollertiaque ingeniorum antecellunt. 92 Etruria autem de caelo tacta scientissume animadvertit eademque interpretatur quid
quibusque ostendatur monstris atque portentis. Quocirca bene apud maiores nostros senatus tum cum florebat imperium decrevit ut
de principum filiis x ex singulis Etruriae populis in disciplinam traderentur ne ars tanta propter tenuitatem hominum a
religionis auctoritate abduceretur ad mercedem atque quaestum. Phryges autem et Pisidae et Cilices et Arabum natio avium
significationibus plurimum obtemperant quod idem factitatum in Umbria accepimus.
Paragrafo
42
93 Ac mihi quidem videntur e locis quoque ipsis qui a quibusque incolebantur divinationum opportunitates esse
ductae. Etenim Aegyptii et Babylonii in camporum patentium aequoribus habitantes cum ex terra nihil emineret quod
contemplationi caeli officere posset omnem curam in siderum cognitione posuerunt; Etrusci autem quod religione imbuti
studiosius et crebrius hostias immolabant extorum cognitioni se maxume dediderunt quodque propter aeris crassitudinem de caelo
apud eos multa fiebant et quod ob eandem causam multa invisitata partim e caelo alia ex terra oriebantur quaedam etiam ex
hominum pecudumve conceptu et satu ostentorum exercitatissumi interpretes exstiterunt. Quorum quidem vim ut tu soles dicere
verba ipsa prudenter a maioribus posita declarant. Quia enim ostendunt portendunt monstrant praedicunt ostenta portenta monstra
prodigia dicuntur. 94 Arabes autem et Phryges et Cilices quod pastu pecudum maxume utuntur campos et montes hieme et aestate
peragrantes propterea facilius cantus avium et volatus notaverunt; eademque et Pisidiae causa fuit et huic nostrae Umbriae. Tum
Caria tota praecipueque Telmesses quos ante dixi quod agros uberrumos maximeque fertiles incolunt in quibus multa propter
fecundidatem fingi gignique possunt in ostentis animadvertendis diligentes fuerunt.
Paragrafo
43
95 Quis vero non videt in optuma quaque re publica plurimum auspicia et reliqua divinandi genera valuisse? Quis rex
umquam fuit quis populus qui non uteretur praedictione divina? Neque solum in pace sed in bello multo etiam magis quo maius
erat certamen et discrimen salutis. Omitto nostros qui nihil in bello sine extis agunt nihil sine auspiciis domi [habent
auspicia]; externa videamus. Namque et Athenienses omnibus semper publicis consiliis divinos quosdam sacerdotes quos ma/nteij
vocant adhibuerunt et Lacedaemonii regibus suis augurem adsessorem dederunt itemque senibus (sic enim consilium publicum
appellant) augurem interesse voluerunt iidemque de rebus maioribus semper aut Delphis oraclum aut ab Hammone aut a Dodona
petebant; 96 Lycurgus quidem qui Lacedaemoniorum rem publicam temperavit leges suas auctoritate Apollinis Delphici confirma
vit; quas cum vellet Lysander commutare eadem est prohibitus religione. Atque etiam qui praeerant Lacedaemoniis non contenti
vigilantibus curis in Pasiphaae fano quod est in agro propter urbem somniandi causa excubabant quia vera quietis oracla
ducebant.
97 Ad nostra iam redeo. Quotiens senatus decemviros ad libros ire iussit! Quantis in rebus quamque saepe responsis
haruspicum paruit! nam et cum duo visi soles essent et cum tres lunae et cum faces et cum sol nocte visus esset et cum e caelo
fremitus auditus et cum caelum discessisse visum esset atque in eo animadversi globi. Delata etiam ad senatum labes agri
Privernatis cum ad infinitam altitudinem terra desidisset Apuliaque maximis terrae motibus conquassata esset. Quibus portentis
magna populo Romano bella perniciosaeque seditiones denuntiabantur inque his omnibus responsa haruspicum cum Sibyllae versibus
congruebant. 98 Quid cum Cumis Apollo sudavit Capuae Victoria? Quid ortus androgyni nonne fatale quoddam monstrum fuit? Quid
cum fluvius Atratus sanguine fluxit? Quid quod saepe lapidum sanguinis non numquam terrae interdum quondam etiam lactis imber
effluxit? Quid cum in Capitolio ictus Centaurus – caelo est in Aventino portae et homines Tusculi aedes Castoris et Poflucis
Romaeque Pietatis? Nonne et haruspices ea responderunt quae evenerunt et in Sibyllae libris eaedem repertae praedictiones
sunt?
Paragrafo 44
99 Caeciliae Q. filiae somnio modo Marsico bello templum est a
senatu Iunoni Sospitae restitutum. Quod quidem somnium Sisenna cum disputavisset mirifice ad verbum cum re convenisse tum
insolenter credo ab Epicureo aliquo inductus disputat somniis credi non oportere. Idem contra ostenta nibil disputat exponitque
initio belli Marsici et deorum simulacra sudavisse et sanguinem fluxisse et discessisse caelum et ex occulto auditas esse voces
quae pericula belli nuntiarent et Lanuvii clipeos quod haruspicibus tristissumum visum esset a muribus esse derosos. 100 Quid
quod in annalibus habemus Veienti bello cum lacus Albanus praeter modum crevisset Veientem quendam ad nos hominem nobilem
perfugisse eumque dixisse ex fatis quae Veientes scripta haberent Veios capi non posse dum lacus is redundaret et si lacus
emissus lapsu et cursu suo ad mare profluxisset perniciosum populo Romano; sin autem ita esset eductus ut ad mare pervenire non
posset tum salutare nostris fore? Ex quo illa mirabilis a maioribus Albanae aquae facta deductio est. Cum autem Veientes bello
fessi legatos ad senatum misissent tum ex iis quidam dixisse dicitur non omnia illum transfugam ausum esse senatui dicere: in
isdem enim fatis scriptum Veientes habere fore ut brevi a Gallis Roma caperetur quod quidem sexennio post Veios captos factum
esse videmus.
Paragrafo 45
101 Saepe etiam et in proeliis Fauni auditi et in rebus
turbidis veridicae voces ex occulto missae esse dicuntur; cuius generis duo sint ex multis exempla sed maxuma. Nam non multo
ante urbem captam exaudita vox est a luco Vestae qui a Palati radice in novam viam devexus est ut muri et portae reficerentur;
futurum esse nisi provisum esset ut Roma caperetur. Quod neglectum cum caveri poterat post acceptam illam maximam cladem
expiatum est; ara enim Aio Loquenti quam saeptam videmus exadversus eum locum consecrata est. Atque etiam scriptum a multis est
cum terrae motus factus esset ut sue plena procuratio fieret vocem ab aede Iunonis ex arce exstitisse; quocirca Iunonem iram
appellatam Monetam. Haec igitur et a dis significata et a nostris maioribus iudicata contemnimus?
102 Neque solum deorum
voces Pythagorei observitaverunt sed etiam hominum quae vocant omina. Quae maiores nostri quia valere censebant idcirco omnibus
rebus agendis “quod bonum faustum felix fortunatumque esset” praefabantur rebusque divinis quae publice fierent ut “faverent
linguis” imperabatur inque feriis imperandis ut “litibus et iurgiis se abstinerent”. Itemque in lustranda colonia ab eo qui eam
deduceret et cum imperator exercitum censor populum lustraret bonis nominibus qui hostias ducerent eligebantur. Quod idem in
dilectu consules observant ut primus miles fiat bono nomine. 103 Quae quidem a te scis et consule et imperatore summa cum
religione esse servata. Praerogativam etiam maiores omen iustorum comitiorum esse voluerunt.
- Latino
- De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone