Libro 1, Par. da 51 a 55 - Studentville

Libro 1, Par. da 51 a 55

Paragrafo 51
Atque haec quidem vatium ratio est nec dissimilis sane

somniorum. Nam quae vigilantibus accidunt vatibus eadem nobis dormientibus. Viget enim animus in somnis liber ab sensibus

omnique impeditone curarum iacente et mortuo paene corpore. Qui quia vixit ab omni aeternitate versatusque est cum

innumerabilibus animis omnia quae in natura rerum sunt videt si modo temperatis escis modicisque potionibus ita est adfectus ut

sopito corpore ipse vigilet. Haec somniantis est divinatio.
116 Hic magna quaedam exoritur neque ea naturalis sed

artificiosa somniorum [Antiphonis] interpretatio eodemque modo et oraculorum et vaticinationum: sunt enim explanatores ut

grammatici poëtarum. Nam ut aurum et argentum aes ferrum frustra natura divina genuisset nisi eadem docuisset quem ad modum ad

eorum venas perveniretur nec fruges terrae bacasve arborum cum utilitate ulla generi bumano dedisset nisi hearum cultus et

conditiones tradidisset materiave quicquam iuvaret nisi confectionis eius fabricam haberemus sic cum omni utilitate quam di

hominibus dederunt ars aliqua coniuncta est per quam illa utilitas percipi possit. Item igitur somniis vaticinationibus oraclis

quod erant multa obscura multa ambigua explanationes adhibitae sunt interpretum.
117 Quo modo autem aut vates aut somniantes

ea videant quae nusquam etiam tunc sint magna quaestio est. Sed esplorata si sint ea quae ante quaeri debeant sint haec quae

quaerimus faciliora. Continet enim totam hanc quaestionem ea ratio quae est de natura deorum quae a te secundo libro est

esplicata dilucide. Quam si obtinemus stabit illud quod hunc locum continet de quo agimus: esse deos et eorum providentia

mundum administrari eosdemque consulere rebus humanis nec solum universis verum etiam singulis. Haec si tenemus quae mihi

quidem non videntur posse convelli profecto hominibus a dis futura significari necesse est.

Paragrafo 52
118 Sed distinguendum videtur quonam modo. Nam non placet Stoicis singulis

iecorum fissis aut avium cantibus interesse deum (neque enim decorum est nec dis dignum nec fieri ullo pacto potest) sed ita a

principio incohatum esse mundum ut certis rebus certa signa praecurrerent alia in extis alia in avibus alia in fulgoribus alia

in ostentis alia in stellis alia in somniantium visis alia in furentium vocibus. Ea quibus bene percepta sunt ii non saepe

falluntur; male coniecta maleque interpretata falsa sunt non rerum vitio sed interpretum inscientia. Hoc autem posito atque

concesso esse quandam vim divinam hominum vitam continentem non difficile est quae fieri certe videmus ea qua ratione fiant

suspicari. Nam et ad hostiam deligendam potest dux esse vis quaedam sentiens quae est toto confusa mundo et tum ipsum cum

immolare velis extorum fieri mutatio potest ut aut absit aliquid aut supersit; parvis enim momentis multa natura aut adfingit

aut mutat aut detrahit. 119 Quod ne dubitare possimus maximo est argumento quod paulo ante interitum Caesaris contigit. Qui cum

immolaret illo die quo primum in sella aurea sedit et cum purpurea veste processit in extis bovis opimi cor non fuit. Num

igitur censes ullum animal quod sanguinem habeat sine corde esse posse? Qua ille rei [non est] novitate perculsus cum Spurinna

diceret timendum esse ne et consilium et vita deficeret: earum enim rerum utramque a corde proficisci. Postero die caput in

iecore non fuit. Quae quidem illi portendebantur a dis irnmortalibus ut videret interitum non ut caveret. Cum igitur eae partes

in extis non reperiuntur sine quibus victuma illa vivere nequisset intellegendum est in ipso immolationis tempore eas partes

quae absint interisse.

Paragrafo 53
120 Eademque efficit in avibus divina mens ut tum

huc tum illuc volent alites tum in hac tum in illa parte se occultent tum a dextra tum a sinistra parte canant oscines. Nam si

animal omne ut vult ita utitur motu sui corporis prono obliquo supino membraque quocumque vult flectit contorquet porrigit

contrabit eaque ante efficit paene quam cogitat quanto id deo est facilius cuius numini parent omnia! 121 Idemque mittit et

signa nobis eius generis qualia permulta historia tradidit quale scriptum illud videmus: si luna paulo ante solis ortum

defecisset in signo Leonis fore ut armis Dareus et Persae ab Alexandro et Macedonibus [proelio] vincerentur Dareusque

moreretur; et si puella nata biceps esset seditionem in populo fore corruptelam et adulterium domi; et si mulier leonem

peperisse visa esset fore ut ab exteris gentibus vinceretur ea res publica in qua id contigisset. Eiusdem generis etiam illud

est quod scribit Herodotus Croesi filium cum esset infans locutum; quo ostento regnum patris et domum funditus concidisse.

Caput arsisse Servio Tullio dormienti quae historia non prodidit? Ut igitur qui se tradidit quieti praeparato animo cum bonis

cogitationibus tum rebus ad tranquillitatem adcommodatis certa et vera cernit in somnis sic castus animus purusque vigilantis

et ad astrorum et ad avium reliquorumque signorum et ad extorum veritatem est

paratior.

Paragrafo 54
122 Hoc nimirum est ffiud quod de Socrate accepimus quodque ab

ipso in libris Socraticorum saepe dicitur: esse divinum quiddam quod daimo/nion appellat cui semper ipse paruerit numquam

impellenti saepe revocanti. Et Socrates quidem (quo quem auctorem meliorem quaerimus?) Xenophonti consulenti sequereturne Cyrum

posteaquam exposuit quae ipsi videbantur “Et nostrum quidem” inquit “humanum est consilium; sed de rebus et obscuris et

incertis ad Apollinem censeo referundum ad quem etiam Athenienses publice de maioribus rebus semper rettulerunt. 123 Scriptum

est item cum Critonis sui familiaris oculum adligatum vidisset quaesivisse quid esset; cum autem ille respondisset in agro

ambulanti ramulum adductum ut remissus esset in oculum suum recidisse tum Socrates: ‘Non enim paruisti mihi revocanti cum

uterer qua soleo praesagatione divina.” Idem etiam Socrates cum apud Delium male pugnatum esset Lachete praetore fugeretque cum

ipso Lachete ut ventum est in trivium eadem qua ceteri fugere noluit. Quibus quaerentibus cur non eadem via pergeret deterreri

se a deo dixit; cum quidem ii qui alia via fugerant in hostium equitatum inciderunt. Permulta conlecta sunt ab Antipatro quae

mirabiliter a Socrate divinata sunt; quac praetermittam; tibi enim nota sunt mihi ad commemorandum non necessaria. 124 Illud

tamen eius philosophi magnificum ac paene divinum quod cum impiis sententiis damnatus esset aequissimo animo se dixit mori;

neque enim domo egredienti neque illud suggestum in quo causam dixerat ascendenti signum sibi ullum quod consuesset a deo quasi

mali alicuius impendentis datum.

Paragrafo 55
Equidem sic arbitror etiamsi multa

fallant eos qui aut arte aut coniectura divinare videantur esse tamen divinationem; homines autem ut in ceteris artibus sic in

hac posse falli. Potest accidere ut aliquod signum dubie datum pro certo sit acceptum potest aliquod latuisse aut ipsum aut

quod esset illi contrarium. Mihi autem ad hoc de quo disputo probandum satis est non modo plura sed etiam pauciora divine

praesensa et praedicta reperiri. 125 Quin etiam hoc non dubitans dixerim si unum aliquid ita sit praedictum praesensumque ut

cum evenerit ita cadat ut praedictum sit neque in eo quicquam casu et fortuito factum esse appareat esse certe divinationem

idque esse omnibus confitendum.
Quocirca primum mihi videtur ut Posidonius facit a deo de quo satis dictum est deinde a fato

deinde a natura vis omnis divinandi ratioque repetenda. Fieri igitur omnia fato ratio cogit fateri. Fatum autem id appello quod

Graeci e)imarme)nhn id est ordinem seriemque causarum cum causae causa nexa rem ex se gignat. Ea est ex omni aeternitate

fluens veritas sempiterna. Quod cum ita sit nihil est factum quod non futurum fuerit eodemque modo nihil est futurum cuius non

causas id ipsum efficientes natura contineat. 126 Ex quo intellegitur ut fatum sit non id quod superstitiose sed id quod

physice dicitur causa aeterna rerum cur et ea quae praeterierunt facta sint et quae instant fiant et quae sequuntur futura

sint. Ita fit ut et observatione notari possit quae res quamque causam plerumque consequatur etiamsi non semper (nam id quidem

adfirmare difficile est) easdemque causas veri simile est rerum futurarum cerni ab iis qui aut per furorem eas aut in quiete

videant.

  • Latino
  • De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti