Paragrafo 46
Atque ego exempla
ominum nota proferam. L. Paulus consul iterum cum ei bellum ut cum rege Perse gereret obtigisset ut ea ipsa die domum ad
vesperum rediit filiolam suam Tertiam quae tum erat admodum parva osculans animadvertit tristiculam. “Quid est” inquit “mea
Tertia? quid tristis es?” “Mi pater” inquit “Persa periit.” Tum ille artius puellam complexus: ‘Accipio” inquit “mea filia
omen. Erat autem mortuus catellus eo nomine 104 L. Flaccum flaminem Martialem ego audivi cum diceret Caeciliam Metelli cum
vellet sororis suae filiam in matrimonium conlocare exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa quod fieri more veterum
solebat. Cum virgo staret et Caecilia in sella sederet neque diu ulla vox exstitisset puellam defatigatam petisse a matertera
ut sibi concederet paulisper ut in eius sella requiesceret; illam autem dixisse: “Vero mea puella tibi concedo meas sedes.”
Quod omen res consecuta est; ipsa enim brevi mortua est virgo autem nupsit cui Caecilia nupta fuerat. Haec posse contemni vel
etiam rideri praeclare intellego sed id ipsum est deos non putare quae ab iis significantur
contemnere.
Paragrafo 47
105 Quid de auguribus loquar? Tuae partes sunt tuum inquam
auspiciorum atrocinium debet esse. Tibi App. Claudius augur consuli nuntiavit addubitato salutis augurio bellum domesticum
triste ac turbulentum fore; quod paucis post mensibus exortum paucioribus a te est diebus oppressum. Cui quidem auguri
vehementer adsentior; solus enim multorum annorum memoria non decantandi augurii sed divinandi tenuit disciplinam. Quem
inridebant collegae tui eumque tum Pisidam tum Soranum augurem esse dicebant; quibus nulla videbatur in auguriis aut praesensio
aut scientia veritatis futurae; sapienter aiebant ad opinione imperitorum esse fictas religiones. Quod longe secus est neque
enim in pastoribus illis quibus Romulus praefuit ne in ipso Romulo haec calliditas esse potuit ut ad errorem multitudinis
religionis simulacra fingerent. Sed difficultas laborque discendi disertare neglegentiam reddidit; malunt enim disserere nihil
esse in auspiciis quam quid sit ediscere. 106 Quid est illo auspicio divinius quod apud te in Mario est? ut utar potissumum
auctore te:
“Hic Iovis altisoni subito pinnata satelles
arboris e trunco serpentis saucia morsu
subrigit ipsa feris
transfigens unguibus anguem
semianimum et varia graviter cervice micantem.
Quem se intorquentem lanians rostroque
cruentans
iam satiata animos iam duros ulta dolores
abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda
seque obitu a solis
nitidos convertit ad ortus.
Hanc ubi praepetibus pinnis lapsuque volantem
conspexit Marius divini numinis
augur
faustaque signa suae laudis reditusque notavit
partibus intonuit caeli pater ipse sinistris.
Sic aquilae clarum
firmavit Iuppiter omen.”
Paragrafo 48
107 Atque ille Romuli auguratus pastoralis
non urbanus fuit nec fictus ad opiniones imperitorum sed a certis acceptus et posteris traditus. Itaque Romulus augur ut apud
Ennium est cum fratre item augure
“Curantes magna cum cura tum cupientes
regni dant operam simul auspicio
augurioque.
*In monte*
Remus auspicio se devovet atque secundam
solus avem servat; at Romulus pulcher in
alto
quaerit Aventino servat genus altivolantum.
Certabant urbem Romam Remoramne vocarent;
omnibus cura viris uter
esset induperator.
Exspectant veduti consul cum mittere signum
volt omnes avidi spectant ad carceris oras
108 quam mox
emittat pictis e faucibus currus:
sic exspectabat populus atque ore timebat
rebus utri magni victoria sit data
regni.
Interea sol albus recessit in infera noctis.
Exin candida se radiis dedit icta foras lux
et simul ex alto longe
pulcherruma praepes
laeva volavit avis. Simul aureus exoritur sol
cedunt ce caelo ter quattuor corpora sancta
avium
praepetibus sese pulchrisque locis dant.
Conspicit inde sibi data Romulus esse priora
auspicio regni stabilita scamna
solumque.”
Paragrafo 49
109 Sed ut unde huc digressa est eodem redeat oratio:
si nihil queam disputare quam ob rem quidque fiat et tantum modo fieri ea quae commemoravi doceam parumne Epicuro Carneadive
respondeam? Quid si etiam ratio exstat artificiosae praesensionis facilis divinae autem paulo obscurior? Quae enim extis quae
fulgoribus quae portentis quae astris praesentiuntur haec notata sunt observatione diuturna; adfert autem vetustas omnibus in
rebus longinqua observatione incredibilem scientiam; quae potest esse etiam sine motu atque impulsu deorum cum quid ex quoque
eveniat et quid quamque rem significet crebra animadversione perspectum est. 110 Altera divinatio est naturalis ut ante dixi;
quae physica disputandi subtditate reverenda est ad naturam deorum a qua ut doctissimis sapientissimisque placuit haustos
animos et libatos habemus; cumque omnia completa et referta sint aeterno sensu et mente divina necesse est cognatione divinorum
animorum animos humanos commoveri. Sed vigìlantes animi vitae necessitatibus serviunt diiunguntque se a societate divina
vinclis corporis impediti. 111 (Rarum est quoddam genus eorum qui se a corpore àvocent et ad divinarum rerum cognitionem cura
omni studioque rapiantur). Horum sunt auguria non divini impetus sed rationis humanae; nam et natura futura praesentiunt ut
aquarum eluviones et deflagrationem futuram aliquando caeli atque terrarum; alii autem in re publica esercitati ut de
Atheniensi Solone accepimus orientem tyrannidem multo ante prospiciunt. Quos prudentes possumus dicere id est providentes
divinos nullo modo possumus non plus quam Milesium Thalem qui ut obiurgatores suos convinceret ostenderetque etiam philosophum
si ei commodum esset pecuniam facere posse omnem oleam ante quam florere coepisset in agro Milesio coemisse dicitur.
112Animadverterat fortasse quadam scientia olearum ubertatem fore. Et quidem idem primus defectionem solis quae Astyage
regnante facta est praedixisse fertur.
Paragrafo 50
Multa medici multa gubernatores
agricolae etiam multa praesentiunt sed nullam eorum divinationem voco ne illam quidem qua ab Anaximandro physico moniti
Lacedaemonii sunt ut urbem et tecta linquerent armatique in agro excubarent quod terrae motus instaret tum cum et urbs tota
corruit et e monte Taygeto extrema [montis] quasi puppis avolsa est. Ne Pherecydes quidem ille Pythagorae magister potius
divinus habebitur quam physicus quod cum vidisset haustam aquam de iugi puteo terrae motus dixit instare. 113 Nec vero umquam
animus hominis naturaliter divinat nisi cum ita solutus est et vacuus ut ei plane nihil sit cum corpore; quod aut vatibus
contingit aut dormientibus. Itaque ea duo genera a Dicaearcho probantur et ut dixi a Cratippo nostro; si propterea quod ea
proficiscuntur a natura sint summa sane modo ne sola; sin autem nihil esse in observatione putant multa tollunt quibus vitae
ratio continetur. Sed quoniam dant aliquid idque non parvum [vaticinationes cum somniisl nihil est quod cum his magnopere
pugnemus praesertim cum sint qui omnino nullam divinationem probent.
114 Ergo et ii quorum animi spretis corporibus evolant
atque excurrunt foras ardore aliquo infiammati atque incitati cernunt illa profecto quae vaticinantes pronuntiant multisque
rebus inflammantur tales animi qui corporibus non inhaerent ut ii qui sono quodam vocum et Phrygiis cantibus incitantur. Multos
nemora silvaeque multos amnes aut maria commovent quorum furibunda mens videt ante muto quae sint futura. Quo de genere illa
sunt:
“eheu videte!
iudicavit inclitum iudicium inter deas tris aliquis
quo iudicio Lacedaemonia mulier Furiarum una
adveniet.”
Eodem enim modo multa a vaticinantibus saepe praedicta sunt neque solum verbis sed etiam
“versibus quos
olim Fauni vatesque canebant.”
115 Similiter Marcius et Publicius vates cecinisse dicuntur; quo de genere Apollinis
operta prolata sunt. Credo etiam anhelitus quosdam fuisse terrarum quibus inflatae mentes oracla funderent.
- Latino
- De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone