Libro 1, Paragrafo 1 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 1

Vetus opinio est iam usque ab heroicis ducta temporibus eaque et populi Romani et omnium gentium firmata consensu versari quandam inter homines divinationem quam Graeci mantikh/n appellant id est praesensionem et scientiam rerum futurarum. Magnifica quaedam res et salutaris si modo est ulla quaque proxime ad deorum vim natura mortalis possit accedere. Itaque ut alia nos melius multa quam Graeci sic huic praestantissimae rei nomen nostri a divis Graeci ut Plato interpretatur a furore duxerunt. Gentem quidem nullam video neque tam humanam atque doctam neque tam immanem tamque barbaram quae non significari futura et a quibusdam intellegi praedicique posse censeat. Principio Assyrii ut ab ultimis auctoritatem repetam propter planitiam magnitudinemque regionum quas incolebant cum caelum ex omni parte patens atque apertum intuerentur traiectiones motusque stellarum observitaverunt quibus notati quid cuique significaretur memoriae prodiderunt. Qua in natione Chaldaei non ex artis sed ex gentis vocabulo nominati diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse ut praedici posset quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset. Eandem artem etiam Aegyptii longinquitate temporum innumerabilibus paene saeculis consecuti putantur Cilicum autem et Pisidarum gens et his finituma Pamphylia quibus nationibus praefuimus ipsi volatibus avium cantibus que certissimis signis declarari res futuras putant. Quam vero Graecia coloniam misit in Aeoliam Ioniam Asiam Siciliam Italiam sine Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo? Aut quod bellum susceptum ab ea sine consilio deorum est?

  • Latino
  • De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti