Atticvs: Non ergo a praetoris edicto ut plerique nunc neque a duodecim tabulis ut superiores sed penitus ex intima philosophia hauriendam iuris disciplinam putas?
Marcvs: Non enim id quaerimus hoc sermone Pomponi quem ad modum caueamus in iure aut quid de quaque consultatione respondeamus. Sit ista res magna sicut est quae quondam a multis claris uiris nunc ab uno summa auctoritate et scientia sustinetur sed nobis ita complectenda in hac disputatione tota causa est uniuersi iuris ac legum ut hoc ciuile quod dicimus in paruum quendam et angustum locum concludatur. Natura enim iuris explicanda nobis est eaque ab hominis repetenda natura considerandae leges quibus ciuitates regi debeant; tum haec tractanda quae conposita sunt et descripta iura et iussa populorum in quibus ne nostri quidem populi latebunt quae uocantur iura ciuilia.
- Latino
- De Legibus
- Cicerone