Libro 1, Paragrafo 52 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 52

Nam si propter alias res uirtus expetitur melius esse aliquid quam uirtutem necesse est: pecuniamne igitur an honores an formam an ualetudinem? Quae et quom adsunt perparua sunt et quam diu adfutura sint certum sciri nullo modo potest. An id quod turpissimum dictu est uoluptatem? At in ea quidem spernenda et repudianda uirtus uel maxime cernitur. Sed uidetisne quanta series rerum sententiarumque sit atque ut ex alio alia nectantur? Quin labebar longius nisi me retinuissem.

Qvintvs: Quo tandem? Libenter enim frater quo ista oratione tecum prolab.

Marcvs: Ad finem bonorum quo referuntur et quoius ascendi causa sunt facienda omnia controuersam rem et plenam dissensionis inter doctissimos sed aliquando tam iudicandam.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti