Libro 1, Pargrafo 34 - Studentville

Libro 1, Pargrafo 34

. . . Ex quo perspicitur quom hanc beniuolentiam tam late longeque diffusam uir sapiens in aliquem pari uirtute praeditum contulerit tum illud effici (quod quibusdam incredibile uideatur sit autem necessarium) ut in ill sese plus quam alterum diligat: quid enim est quod differat quom sint cuncta paria? Quod si interesse quippiam tantulum modo potuerit in iam amicitiae nomen occiderit cuius est ea uis ut simul atque sibi aliquid alter maluerit nulla sit.

Quae praemuniuntur omnia reliquo sermoni disputationique nostrae quo facilius ius in natura esse positum intellegi possit. De quo quom perpauca dixero tum ad ius ciuile ueniam ex quo haec omnis est nata oratio.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti