Libro 2, Paragrafo 5 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 5

Atticus: Equidem me cognosse admodum gaudeo. Sed illud tamen quale est quod paulo ante dixisti hunc locum — id enim ego te accipio dicere Arpinum — germanam patriam esse vestram? Numquid duas habetis patrias an est una illa patria communis? Nisi forte sapienti illi Catoni fuit patria non Roma sed Tusculum.

Marcus: Ego mehercule et illi et omnibus municipibus duas esse censeo patrias unam naturae alteram civitatis: ut ille Cato quom esset Tusculi natus in populi Romani civitatem susceptus est ita quom ortu Tusculanus esset civitate Romanus habuit alteram loci patriam alteram iuris; ut vestri Attici priusquam Theseus eos demigrare ex agris et in astu quod appellatur omnis conferre se iussit et sui erant idem et Attici sic nos et eam patriam dicimus ubi nati et illam qua excepti sumus. Sed necesse est caritate eam praestare qua rei publicae nomen universae civitati est pro qua mori et cui nos totos dedere et in qua nostra omnia ponere et quasi consecrare debemus. Dulcis autem non multo secus est ea quae genuit quam illa quae excepit. Itaque ego hanc meam esse patriam prorsus numquam negabo dum illa sit maior haec in ea contineatur. * duas habet civitatis sed unam illas civitatem putat.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti