Nam etiam sine illius suffimentis expiati sumus. At uero scelerum in homines atque inpietatum nulla expiatio est. Itaque poenas luunt non tam iudiciisquae quondam nusquam erant hodie multifariam nulla sunt ubi tamen persaepe falsa suntt eos agitant insectanturque furiae non ardentibus taedis sicut in fabulis sed angore conscientiae fraudisque cruciatu. Quodsi homines ab iniuria poena non natura arcere deberet quaenam sollicitudo uexaret impios sublato suppliciorum metu? Quorum tamen nemo tam audax umquam fuit quin aut abnuert a se commissum esse facinus aut iusti sui doloris causam aliquam fingeret defensionemque facinoris a naturae iure aliquo quaereret. Quae si appellare audent impii quo tandem studio colentur a bonis? Quodsi poena si metus supplicii non ipsa turpitudo deterret ab iniuriosa facinerosaque uita nemo est iniustus a incauti potius habendi sunt inprobi.
- Latino
- De Legibus
- Cicerone