Libro 1, Paragrafo 56 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 56

Qvintvs: Quamnam igitur sententiam dicimus?

Marcvs: Requiri placere terminos quos Socrates pepigerit iisque parere.

Qvintvs: Praeclare frater iam nunc a te uerba usurpantur ciuilis iuris et legum quo de genere expecto disputationem tuam. Nam ista quidem magna diiudicatio est ut ex te ipso saepe cognoui. Sed certe ita res se habet ut ex natura uiuere summum bonum sit id est uita modica et apta uirtu perfrui; atqui naturam sequi et eius quasi lege uiuere id est nihil quantum in ipso sit praetermittere quominus ea quae natura postulet consequatur . . . quo iter haec uelit uirtut tamquam lege uiuere. Quapropter hoc diiudicari nescio an numquam sed hoc sermone certe non potest si quidem id quod suscepimus perfecturi sumus.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti