Libro 2, Par. da 51 a 55 - Studentville

Libro 2, Par. da 51 a 55

Paragrafo 51
105 Sequitur porro nihil deos ignorare quod

omnia sint ab iis constituta. Hic vero quanta pugna est doctissumorum hominum negantium esse haec a dis immortalibus

constituta! “At nostra interest scire ea quae eventura sint.” Magnus Dicaearchi liber est nescire ea melius esse quam scire.

Negant id esse alienum maiestate deorum: scilicet casas omnium introspicere ut videant quid cuique conducat. 106 “Neque non

possunt futura praenoscere. ” Negant posse ii quibus non placet esse certum quid futurum sit. Videsne igitur quae dubia sint ea

sumi pro certis atque concessis? Deinde contorquent et ita concludunt: “Non igitur et sunt di nec significant futura”; id enim

iam perfectum arbitrantur. Deinde adsumunt: ‘Sunt autem di” quod ipsum non ab omnibus conceditur. “Significant ergo.” Ne id

quidem sequitur; possunt enim non significare et tamen esse di. Nec si significent non dare vias aliquas ad scientiam

significationis. At id quoque potest ut non dent homini ipsi habeant; cur enim Tuscis potius quam Romanis darent? ” Nec si dant

vias nulla est divinatio. ” Fac dare deos quod absurdum est; quid refert si accipere non possumus? Extremum : ‘Est igitur

divinatio.” Sit extremum effectum tamen non est; ex falsis enim ut ab ipsis didicimus verum effici non potest. Iacet igitur

tota conclusio.

Paragrafo 52
107 Veniamus nunc ad optumum virum familiarem nostrum

Cratippum. “Si sine oculis” inquit “non potest exstare officium et munus oculorum possunt autem aliquando oculi non fungi suo

munere qui vel semel ita est usus oculis ut vera cerneret is habet sensum oculorum vera cernentium. Item igitur si sine

divinatione non potest officium et munus divinationis exstare potest autem cum quis divinationem habeat errare aliquando nec

vera cernere satis est ad confirmandam divinationem semel aliquid ita esse divinatum nihil ut fortuito cecidisse videatur. Sunt

autem eius generis innumerabilia; esse igitur divinationem confitendum est.” Festive et breviter; sed cum bis sumpsit quod

voluit etiamsi faciles nos ad concedendum habuerit id tamen quod adsumit concedi nullo modo potest. 108 “Si” inquit “aliquando

oculi peccent tamen quia recte aliquando viderunt inest in iis vis videndi; item si quis semel aliquid in divinatione dixerit

is etiam cum peccet tamen existumandus sit habere vim divinandi.”

Paragrafo 53
Vide

quaeso Cratippe noster quam sint ista similia; nam mihi non videntur. Oculi enim vera cernentes utuntur natura atque sensu;

animi si quando vel vaticinando vel somniando vera viderunt usi sunt fortuna atque casu; nisi forte concessuros tibi existumas

eos qui somnia pro somniis habent si quando aliquod somnium verum evaserit non id fortuito accidisse. Sed demus tibi istas duas

sumptiones (ea quae lh/mmata appellant dialectici sed nos latine loqui malumus) adsumptio tamen (quam pro/slhyin idem vocant)

non dabitur. 109 Adsumit autem Cratippus hoc modo: “Sunt autem innumerabiles praesensiones non fortuitae.” At ego dico nullam:

vide quanta sit controversia; iam adsumptione non concessa nulla conclusio est. “At impudentes sumus qui cum tam perspicuum sit

non concedamus.” Quid est perspicuum? “Multa vera” inquit “evadere.” Quid quod multo plura falsa? Nonne ipsa varietas quae est

propria fortunae fortunam esse causam non naturam esse docet? Deinde si tua ista conclusio Cratippe vera est (tecum enim mihi

res est) nonne intellegis eadem uti posse et haruspices et fulguratores et interpretes ostentorum et augures et sortilegos et

Chaldaeos? Quorum generum nullum est ex quo non aliquid sicut praedictum sit evaserit. Ergo aut ea quoque genera divinandi sunt

quae tu rectissume improbas aut si ea non sunt non intellego cur haec duo sint quae relinquis. Qua ergo ratione haec inducis

eadem illa possunt esse quae tollis.

Paragrafo 54
110 Quid vero habet auctoritatis

furor iste quem divinum vocatis ut quae sapiens non videat ea videat insanus et is qui humanos sensus amiserit divinos

adsecutus sit? Sibyllae versus observamus quos illa furens fudisse dicitur. Quorum interpres nuper falsa quadam hominum fama

dicturus in senatu putabatur eum quem re vera regem habebamus appellandum quoque esse regem si salvi esse vellemus. Hoc si est

in libris in quem hominem et in quod tempus est? Callide enim qui illa composuit perfecit ut quodcumque accidisset praedictum

videretur hominum et temporum definitione sublata. 111 Adhibuit etiam latebram obscuritatis ut iidem versus alias in aliam rem

posse accommodari viderentur. Non esse autem illud carmen furentis cum ipsum poÎma declarat (est enim magis artis et

diligentiae quam incitationis et motus) tum vero ea quae a(krostixi/j dicitur cum deinceps ex primis versus litteris aliquid

conectitur ut in quibusdam Ennianis: ” Q. ENNIUS FECIT”. Id certe magis est attenti animi quam furentis. 112 Atque in

Sibyllinis ex primo versu cuiusque sententiae primis litteris illius sententiae carmen omne praetexitur. Hoc scriptoris est non

furentis adhibentis diligentiam non insani. Quam ob rem Sibyllam quidem sepositam et conditam habeamus ut id quod proditum est

a maioribus iniussu senatus ne legantur quidem libri valeantque ad deponendas potius quam ad suscipiendas religiones; cum

antistitibus agamus ut quidvis potius ex illis libris quam regem proferant quem Romae posthac nec di nec homines esse

patientur.

Paragrafo 55
“At multi saepe vera vaticinati ut Cassandra:
“iamque mari

magno…”

eademque paulo post:
‘eheu videte!”

113 Num igitur me cogis etiam fabulis credere? Quae

delectationis habeant quantum voles verbis sententiis numeris cantibus adiuventur; auctoritatem quidem nullam debemus nec fidem

commenticiis rebus adiungere. Eodemque modo nec ego Publicio nescio cui nec Marciis vatibus nec Apollinis opertis credendum

existimo; quorum partim ficta aperte partim effutita temere numquam ne mediocri quidem cuiquam non modo prudenti probata sunt.

114 “Quid?’ inquies “remex ille de classe Coponi nonne ea praedixit quae facta sunt? “Ille vero et ea quidem quae omnes eo

tempore ne acciderent timebamus. Castra enim in Thessalia castris conlata audiebamus videbaturque nobis exercitus Caesaris et

audaciae plus habere quippe qui patriae bellum intulisset et roboris propter vetustatem; casum autem proeli nemo nostrum erat

quin timeret sed ita ut constantibus hominibus par erat non aperte. Ille autem Graecus quid mirum si magnitudine timoris ut

plerumque fit a constantia atque a mente atque a se ipse discessit? Qua perturbatione animi quae sanus cum esset timebat ne

evenirent ea demens eventura esse dicebat. Utrum tandem per deos atque homines magis veri simile est vesanum remigem an aliquem

nostrum qui ibi tum eramus me Catonem Varronem Coponium ipsum consilia deorum immortalium perspicere potuisse?

  • Latino
  • De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti