Paragrafo 56
115 Sed iam ad te venio
“o sancte Apollo qui umbilicum certum terrarum
obsides
unde superstitiosa primum saeva evasit vox fera.”
Tuis enim oraclis Chrysippus totum volumen implevit partim
falsis ut ego opinor partim casu veris ut fit in omni oratione saepissime partim flexiloquis et obscuris ut interpres egeat
interprete et sors ipsa ad sortes reverenda sit partim ambiguis et quae ad dialecticum deferenda sint. Nam cum illa sors edita
est opulentissumo regi Asiae:
“Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim”
hostium vim se perversurum putavit
pervertit autem suam: 116 utrum igitur eorum accidisset verum oraclum fuisset. Cur autem hoc credam umquam editum Croeso? Aut
Herodotum cur veraciorem ducam Ennio? Num minus ille potuit de Croeso quam de Pyrrho fingere Ennius? Quis enim est qui credat
Apollinis ex oraclo Pyrrho esse responsum:
“aiio te Aeacida Romanos vincere posse”?
Primum latine Apollo numquam locutus
est; deinde ista sors inaudita Graecis est; praeterea Pyrrhi temporibus iam Apollo versus facere desierat; postremo quamquam
semper fuit ut apud Ennium est
“stolidum genus Aeacidarum
– bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes -”
tamen
hanc amphiboliam versus intellegere potuisset “vincere te Romanos” nihilo magis in se quam in Romanos valere; nam illa
amphibolia quae Croesum decepit vel Chrysippum potuisset fallere haec vero ne Epicurum
quidem.
Paragrafo 57
117 Sed quod caput est cur isto modo iam oracla Delphis non
eduntur non modo nostra aetate sed iam diu [tantum modo] iam ut nihil possit esse contemptius? Hoc loco cum urguentur evanuisse
aiunt vetustate vim loci eius unde anhelitus ille terrae fieret quo Pythia mente incitata oracla ederet. De vino aut salsamento
putes loqui quae evanescunt vetustate; de vi loci agitur neque solum naturali sed etiam divina; quae quo tandem modo evanuit?
“Vetustate” inquies. Quae vetustas est quae vim divinam conficere possit? Quid tam divinum autem quam adflatus e terra mentem
ita movens ut eam providam rerum futurarum efficiat ut ea non modo cernat multo ante sed etiam numero versuque pronuntiet?
Quando ista vis autem evanuit? An postquam homines minus creduli esse coeperunt? 118 Demosthenes quidem qui abhinc annos prope
trecentos fuit iam tum filippi/zein Pythiam dicebat id est quasi cum Philippo facere. Hoc autem eo spectabat ut eam a Philippo
corruptam diceret; quod licet existumare in aliis quoque oraclis Delphicis aliquid non sinceri fuisse. Sed nescio quo modo isti
philosophi superstitiosi et paene fanatici quidvis malle videntur quam se non ineptos. Evanuisse mavultis et extinctum esse id
quod si umquam fuisset certe aeternum esset quam ea quae non sunt credenda non
credere.
Paragrafo 58
119 Similis est error in somniis; quorum quidem defensio
repetita quam longe est! Divinos animos censent esse nostros eosque esse tractos extrinsecus animorumque consentientium
multitudine completum esse mundum; hac igitur mentis et ipsius divinitate et coniunctione cum externis mentibus cerni quae sint
futura. Contrahi autem animum Zeno et quasi labi putat atque concidere et ipsum esse dormire. Iam Pythagoras et Plato
locupletissimi auctores quo in somnis certiora videamus praeparatos quodam cultu atque victu proficisci ad dormiendum iubent;
faba quidem Pythagorei utique abstinere quasi vero eo cibo mens non venter infletur. Sed nescio quo modo nihil tam absurde dici
potest quod non dicatur ab aliquo philosophorum. 120 Utrum igitur censemus dormientium animos per sene ipsos in somniando
moveri an ut Democritus censet externa et adventicia visione pulsari? Sive enim sic est sive illo modo videri possunt permulta
somniantibus falsa pro veris. Nam et navigantibus moveri videntur ea quae stant et quodam obtutu oculorum duo pro uno lucernae
lumina. Quid dicam insanis quid ebriis quam multa falsa videantur? Quodsi eius modi visis credendum non est cur somniis
credatur nescio. Nam tam licet de his erroribus si velis quam de somniis disputare ut ea quae stant si moveri videantur terrae
motum significare dicas aut repentinam aliquam fugam gemino autem lucernae lumine declarari dissensionem ac seditionem
moveri.
Paragrafo 59
121 Iam ex insanorum aut ebriorum visis innumerabilia coniectura
trahi possunt quae futura videantur. Quis est enim qui totum diem iaculans non aliquando conliniet? Totas noctes somniamus
neque ulla est fere qua non dormiamus; et miramur aliquando id quod somniarimus evadere? Quid est tam incertum quam talorum
iactus? Tamen nemo est quin saepe iactans Venerium iaciat aliquando non numquam etiam iterum ac tertium. Num igitur ut inepti
Veneris id impulsu fieri malumus quam casu dicere? Quodsi ceteris temporibus falsis visis credendum non est non video quid
praecipui somnus habeat in quo valeant falsa pro veris. 122 Quodsi ita natura paratum esset ut ea dormientes agerent quae
somniarent adligandi omnes essent qui cubitum irent; maiores enim quam ulli insani efficerent motus somniantes. Quodsi
insanorum visis fides non est habenda quia falsa sunt cur credatur somniantium visis quae multo etiam perturbatiora sunt non
intellego; an quod insani sua visa coniectori non narrant narrant qui somniaverunt?
Quaero etiam si velim scribere quid aut
legere aut canere vel voce vel fidibus aut geometricum quiddam aut physicum aut dialecticum esplicare somniumne exspectandum
sit an ars adhibenda sine qua nihil earum rerum nec fieri nec expediri potest. Atqui ne si navigare quidem velim ita gubernem
ut somniaverim; praesens enim poena sit. 123 Qui igitur convenit aegros a coniectore somniorum potius quam a medico petere
medicinam? An Aesculapius an Serapis potest nobis praescribere per somnum curationem valetudinis Neptunus gubernantibus non
potest? Et si sine medico medicinam dabit Minerva Musae scribendi legendiceterarum artium scientiam somniantibus non dabunt? At
si curatio daretur valetudinis haec quoque quae dixi darentur; quae quoniam non dantur medicina non datur; qua sublata tollitur
omnis auctoritas somniorum.
Paragrafo 60
124 Sed haec quoque in promptu fuerint; nunc
interiora videamus. Aut enim divina vis quaedam consulens nobis somniorum significationes facit aut coniectores ex quadam
conveniente et coniunctione naturae quam vocant sumpa/qeian quid cuique rei conveniat ex somniis et quid quamque rem sequatur
intellegunt aut eorum neutrum est sed quaedam observatio constans atque diuturna est cum quid visum secundum quietem sit quid
evenire et quid sequi soleat. Primum igitur intellegendum est nullam vim esse divinam effectricem somniorum. Atque illud quidem
perspicuum est nulla visa somniorum proficisci a numine deorum. Nostra enim causa di id facerent ut providere futura possemus.
125 Quotus igitur est quisque qui somniis pareat qui intellegat qui meminerit? Quam multi vero qui contemnant eamque
superstitionem imbecilli animi atque anilis putent? Quid est igitur cur his hominibus consulens deus somniis moneat eos qui
illa non modo cura sed ne memoria quidem digna ducant? Nec enim ignorare deus potest qua mente quisque sit nec frustra ac sine
causa quid facere dignum deo est quod abhorret etiam ab hominis constantia. Ita si pleraque somnia aut ignorantur aut
negleguntur aut nescit hoc deus aut frustra somniorum significatione utitur; at horum neutrum in deum cadit; nihil igitur a deo
somniis significari fatendum est.
- Latino
- De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone