Libro 1, Paragrafo 37 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 37

Marcvs: Non semper Tite sed iter huius sermonis quod sit uides: ad res publicas firmandas et ad stabiliends res sanandos populos omnis nostra pergit oratio. Quocirca uereor committere ut non bene prouisa et diligenter explorata principia ponantur nec tamen ut omnibus probentur— nam id fieri non potest— sed ut eis qui omnia recta atque honesta per se expetenda duxerunt et aut nihil omnino in bonis numerandum nisi quod per se ipsum laudabile esset aut certe nullum habendum magnum bonum nisi quod uere laudari sua sponte posset:

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti