Paragrafo 36
Eodemque tempore
Domitius in Macedoniam venit; et cum ad eum frequentes civitatum legationes convenire coepissent nuntiatum est adesse Scipionem
cum legionibus magna opinione et fama omnium; nam plerumque in novitate rem fama antecedit. Hic nullo in loco Macedoniae
moratus magno impetu tetendit ad Domitium et cum ab eo milia passuum XX afuisset subito se ad Cassium Longinum in Thessaliam
convertit. Hoc adeo celeriter fecit ut simul adesse et venire nuntiaretur et quo iter expeditius faceret M. Favonium ad flumen
Aliacmonem quod Macedoniam a Thessalia dividit cum cohortibus VIII praesidio impedimentis legionum reliquit castellumque ibi
muniri iussit. Eodem tempore equitatus regis Cotyis ad castra Cassii advolavit qui circum Thessaliam esse consuerat. Tum timore
perterritus Cassius cognito Scipionis adventu visisque equitibus quos Scipionis esse arbitrabatur ad montes se convertit qui
Thessaliam cingunt atque ex his locis Ambraciam versus iter facere coepit. At Scipionem properantem sequi litterae sunt
consecutae a M. Favonio Domitium cum legionibus adesse neque se praesidium ubi constitutus esset sine auxilio Scipionis tenere
posse. Quibus litteris acceptis consilium Scipio iterque commutat; Cassium sequi desistit Favonio auxilium ferre contendit.
Itaque die ac nocte continuato itinere ad eum pervenit tam opportuno tempore ut simul Domitiani exercitus pulvis cerneretur et
primi antecursores Scipionis viderentur. Ita Cassio industria Domitii Favonio Scipionis celeritas salutem
attulit.
Paragrafo 37
Scipio biduum castris stativis moratus ad flumen quod inter eum
et Domitii castra fluebat Aliacmonem tertio die prima luce exercitum vado traducit et castris positis postero die mane copias
ante frontem castrorum instruit. Domitius tum quoque sibi dubitandum non putavit quin productis legionibus proelio decertaret.
Sed cum esset inter bina castra campus circiter milium passuum II Domitius castris Scipionis aciem suam subiecit; ille a vallo
non discedere perseveravit. Ac tamen aegre retentis Domitianis militibus est factum ne proelio contenderetur et maxime quod
rivus difficilibus ripis subiectus castris Scipionis progressus nostrorum impediebat. Quorum studium alacritatemque pugnandi
cum cognovisset Scipio suspicatus fore ut postero die aut invitus dimicare cogeretur aut magna cum infamia castris se
contineret qui magna exspectatione venisset temere progressus turpem habuit exitum et noctu ne conclamatis quidem vasis flumen
transit atque in eandem partem ex qua venerat redit ibique prope flumen edito natura loco castra posuit. Paucis diebus
interpositis noctu insidias equitum collocavit quo in loco superioribus fere diebus nostri pabulari consueverant; et cum
cotidiana consuetudine Qu. Varus praefectus equitum Domitii venisset subito illi ex insidiis consurrexerunt. Sed nostri
fortiter impetum eorum tulerunt celeriterque ad suos quisque ordines rediit atque ultro universi in hostes impetum fecerunt; ex
his circiter LXXX interfectis reliquis in fugam coniectis duobus amissis in castra se
receperunt.
Paragrafo 38
His rebus gestis Domitius sperans Scipionem ad pugnam elici
posse simulavit sese angustiis rei frumentariae adductum castra movere vasisque militari more conclamatis progressus milia
passuum III loco idoneo et occulto omnem exercitum equitatumque collocavit. Scipio ad sequendum paratus equitum magnam partem
ad explorandum iter Domitii et cognoscendum praemisit. Qui cum essent progressi primaeque turmae insidias intravissent ex
fremitu equorum illata suspicione ad suos se recipere coeperunt quique hos sequebantur celerem eorum receptum conspicati
restiterunt. Nostri cognitis insidiis ne frustra reliquos exspectarent duas nacti turmas exceperunt (in his fuit M. Opimius
praefectus equitum) reliquos omnes aut interfecerunt aut captos ad Domitium
deduxerunt.
Paragrafo 39
Deductis orae maritimae praesidiis Caesar ut supra
demonstratum est III cohortes Orici oppidi tuendi causa reliquit isdemque custodiam navium longarum tradidit quas ex Italia
traduxerat. Huic officio oppidoque Acilius Caninus legatus praeerat. Is naves nostras interiorem in portum post oppidum reduxit
et ad terram deligavit faucibusque portus navem onerariam submersam obiecit et huic alteram coniunxit; super quam turrim
effectam ad ipsum introitum portus opposuit et militibus complevit tuendamque ad omnes repentinos casus tradidit.
Paragrafo 40
Quibus cognitis rebus Cn. Pompeius filius qui classi Aegyptiae praeerat ad
Oricum venit submersamque navim remulco multisque contendens funibus adduxit atque alteram navem quae erat ad custodiam ab
Acilio posita pluribus aggressus navibus in quibus ad libram fecerat turres ut ex superiore pugnans loco integrosque semper
defatigatis submittens et reliquis partibus simul ex terra scalis et classe moenia oppidi temptans uti adversariorum manus
diduceret labore et multitudine telorum nostros vicit deiectisque defensoribus qui omnes scaphis excepti refugerant eam navem
expugnavit eodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalem obiectam quae paene insulam oppidum effecerat et IIII
biremes subiectis scutulis impulsas vectibus in interiorem portum traduxit. Ita ex utraque parte naves longas aggressus quae
erant deligatae ad terram atque inanes IIII ex his abduxit reliquas incendit. Hoc confecto negotio D. Laelium ab Asiatica
classe abductum reliquit qui commeatus Bullide atque Amantia importari in oppidum prohibebat. Ipse Lissum profectus naves
onerarias XXX a M. Antonio relictas intra portum aggressus omnes incendit; Lissum expugnare conatus defendentibus civibus
Romanis qui eius conventus erant militibusque quos praesidii causa miserat Caesar triduum moratus paucis in oppugnatione
amissis re infecta inde discessit.
- Latino
- De Bello Civili
- Cesare