Libro 2 - Paragrafi da 06 a 10 - Studentville

Libro 2 - Paragrafi da 06 a 10

Paragrafo

6
Commisso proelio Massiliensibus res nulla ad virtutem defuit; sed memores eorum praeceptorum quae paulo ante ab suis

aeceperant hoc animo decertabant ut nullum aliud tempus ad conandum habituri viderentur et quibus in pugna vitae periculum

accideret non ita multo se reliquorum civium fatum antecedere existimarent quibus urbe capta eadem esset belli fortuna

patienda. Diductisque nostris paulatim navibus et artificio gubernatorum et mobilitati navium locus dabatur et si quando nostri

facultatem nacti ferreis manibus iniectis navem religaverant undique suis laborantibus succurrebant. Neque vero coniuncti

Albici comminus pugnando deficiebant neque multum cedebant virtute nostris. Simul ex minoribus navibus magna vis eminus missa

telorum multa nostris de improviso imprudentibus atque impeditis vulnera inferebant. Conspicataeque naves triremes duae navem

D. Bruti quae ex insigni facile agnosci poterat duabus ex partibus sese in eam incitaverant Sed tantum re provisa Brutus

celeritate navis enisus est ut parvo momento antecederet. Illae adeo graviter inter se incitatae conflixerunt ut vehementissime

utraque ex concursu laborarent altera vero praefracto rostro tota collabefieret. Qua re animadversa quae proximae ei loco ex

Bruti classe naves erant in eas impeditas impetum faciunt celeriterque ambas

deprimunt.

Paragrafo 7
Sed Nasidianae naves nullo usui fuerunt celeriterque pugna

excesserunt; non enim has aut conspectus patriae aut propinquorum praecepta ad extremum vitae periculum adire cogebant. Itaque

ex eo numero navium nulla desiderata est: ex Massiliensium classe V sunt depressae IV captae una cum Nasidianis profugit; quae

omnes citeriorem Hispaniam petiverunt. At ex reliquis una praemissa Massiliam huius nuntii perferendi gratia cum iam

appropinquaret urbi omnis sese multitudo ad cognoscendum effudit et re cognita tantus luctus excepit ut urbs ab hostibus capta

eodem vestigio videretur. Massilienses tamen nihilo secius ad defensionem urbis reliqua apparare coeperunt.

Paragrafo 8
Est animadversum ab legionibus qui dextram partem operis administrabant ex

crebris hostium eruptionibus magno sibi esse praesidio posse si ibi pro castello ac receptaculo turrim ex latere sub muro

fecissent. Quam primo ad repentinos incursus humilem parvamque fecerunt. Huc se referebant; hinc si qua maior oppresserat vis

propugnabant; hinc ad repellendum et prosequendum hostem procurrebant. Patebat haec quoquo versus pedes XXX sed parietum

crassitudo pedes V. Postea vero ut est rerum omnium magister usus hominum adhibita sollertia inventum est magno esse usui posse

si haec esset in altitudinem turris elata. Id hac ratione perfectum est.

Paragrafo 9
Ubi

turris altitudo perducta est ad contabulationem eam in parietes instruxerunt ita ut capita tignorum extrema parietum structura

tegerentur ne quid emineret ubi ignis hostium adhaeresceret. Hanc super contignationem quantum tectum plutei ac vinearum passum

est laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus quibus

suspenderent eam contignationem quae turri tegimento esset futura supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt

easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores quam extremi parietes erant effecerant ut esset ubi

tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque

contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt ne quid ignis hostium nocere posset centonesque insuper iniecerunt ne

aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent aut saxa ex catapultis latericium discuterent. Storias autem ex funibus

ancorariis tres in longitudinem parietum turris latas IIII pedes fecerunt easque ex tribus partibus quae ad hostes vergebant

eminentibus trabibus circum turrim praependentes religaverunt; quod unum genus tegimenti aliis locis erant experti nullo telo

neque tormento traici posse. Ubi vero ea pars turris quae erat perfecta tecta atque munita est ab omni ictu hostium pluteos ad

alia opera abduxerunt; turris tectum per se ipsum pressionibus ex contignatione prima supendere ac tollere coeperunt. Ubi

quantum storiarum demissio patiebatur tantum elevarant intra haec tegimenta abditi atque muniti parietes lateribus exstruebant

rursusque alia pressione ad aedificandum sibi locum expediebant. Ubi tempus alterius contabulationis videbatur tigna item ut

primo tecta extremis lateribus instruebant exque ea contignatione rursus summam contabulationem storiasque elevabant. Ita tuto

ac sine ullo vulnere ac periculo sex tabulata exstruxerunt fenestrasque quibus in locis visum est ad tormenta mittenda in

struendo reliquerunt.

Paragrafo 10
Ubi ex ea turri quae circum essent opera tueri se

posse confisi sunt musculum pedes LX longum ex materia bipedali quem a turri latericia ad hostium turrim murumque perducerent

facere instituerunt; cuius musculi haec erat forma. Duae primum trabes in solo aeque longae distantes inter se pedes IIII

collocantur inque eis columellae pedum in altitudinem V defiguntur. Has inter se capreolis molli fastigio coniungunt ubi tigna

quae musculi tegendi causa ponant collocentur. Eo super tigna bipedalia iniciunt eaque laminis clavisque religant. Ad extremum

musculi tectum trabesque extremas quadratas regulas IIII patentes digitos defigunt quae lateres qui super musculo struantur

contineant. Ita fastigato atque ordinatim structo ut trabes erant in capreolis collocatae lateribus lutoque musculus ut ab igni

qui ex muro iaceretur tutus esset contegitur. Super lateres coria inducuntur ne canalibus aqua immissa lateres diluere posset

Coria autem ne rursus igni ac lapidibus corrumpantur centonibus conteguntur. Hoc opus omne tectum vineis ad ipsam turrim

perficiunt subitoque inopinantibus hostibus machinatione navali phalangis subiectis ad turrim hostium admovent ut aedificio

iungatur.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti