Paragrafo
106
Caesar paucos dies in Asia moratus cum audisset Pompeium Cypri visum coniectans eum in Aegyptum iter habere
propter necessitudines regni reliquasque eius loci opportunitates cum legione una quam se ex Thessalia sequi iusserat et altera
quam ex Achaia a Q. Fufio legato evocaverat equitibusque DCCC et navibus longis Rhodiis X et Asiaticis paucis Alexandriam
pervenit. In his erant legionibus hominum milia tria CC; reliqui vulneribus ex proeliis et labore ac magnitudine itineris
confecti consequi non potuerant. Sed Caesar confisus fama rerum gestarum infirmis auxiliis proficisci non dubitaverat aeque
omnem sibi locum tutum fore existimans. Alexandriae de Pompei morte cognoscit atque ibi primum e nave egrediens clamorem
militum audit quos rex in oppido praesidii causa reliquerat et concursum ad se fieri videt quod fasces anteferrentur. In hoc
omnis multitudo maiestatem regiam minui praedicabat. Hoc sedato tumultu crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis
concitationes fiebant compluresque milites huius urbis omnibus partibus
interficiebantur.
Paragrafo 107
Quibus rebus animadversis legiones sibi alias ex Asia
adduci iussit quas ex Pompeianis militibus confecerat. Ipse enim necessario etesiis tenebatur qui navigantibus Alexandria flant
adversissimi venti. Interim controversias regum ad populum Romanum et ad se quod esset consul pertinere existimans atque eo
magis officio suo convenire quod superiore consulatu cum patre Ptolomaeo et lege et senatusconsulto societas erat facta
ostendit sibi placere regem Ptolomaeum atque eius sororem Cleopatram exercitus quos haberent dimittere et de controversiis iure
apud se potius quam inter se armis disceptare.
Paragrafo 108
Erat in procuratione
regni propter aetatem pueri nutricius eius eunuchus nomine Pothinus. Is primum inter suos queri atque indignari coepit regem ad
causam dicendam evocari; deinde adiutores quosdam consilii sui nactus ex regis amicis exercitum a Pelusio clam Alexandriam
evocavit atque eundem Achillam cuius supra meminimus omnibus copiis praefecit. Hunc incitatum suis et regis inflatum
pollicitationibus quae fieri vellet litteris nuntiisque edocuit. In testamento Ptolomaei patris heredes erant scripti ex duobus
filiis maior et ex duabus filiabus ea quae aetate antecedebat. Haec uti fierent per omnes deos perque foedera quae Romae
fecisset eodem testamento Ptolomaeus populum Romanum obtestabatur. Tabulae testamenti unae per legatos eius Romam erant allatae
ut in aerario ponerentur (hic cum propter publicas occupationes poni non potuissent apud Pompeium sunt depositae) alterae eodem
exemplo relictae atque obsignatae Alexandriae proferebantur.
Paragrafo 109
De his
rebus cum ageretur apud Caesarem isque maxime vellet pro communi amico atque arbitro controversias regum componere subito
exercitus regius equitatusque omnis venire Alexandriam nuntiatur. Caesaris copiae nequaquam erant tantae ut eis extra oppidum
si esset dimicandum confideret. Relinquebatur ut se suis locis oppido teneret consiliumque Achillae cognosceret. Milites tamen
omnes in armis esse iussit regemque hortatus est ut ex suis necessariis quos haberet maximae auctoritatis legatos ad Achillam
mitteret et quid esset suae voluntatis ostenderet. A quo missi Dioscorides et Serapion qui ambo legati Romae fuerant magnamque
apud patrem Ptolomaeum auctoritatem habuerant ad Achillam pervenerunt. Quos ille cum in conspectum eius venissent priusquam
audiret aut cuius rei causa missi essent cognosceret corripi atque interfici iussit; quorum alter accepto vulnere occupatus per
suos pro occiso sublatus alter interfectus est. Quo facto regem ut in sua potestate haberet Caesar efficit magnam regium nomen
apud suos auctoritatem habere existimans et ut potius privato paucorum et latronum quam regio consilio susceptum bellum
videretur.
Paragrafo 110
Erant cum Achilla eae copiae ut neque numero neque genere
hominum neque usu rei militaris contemnendae viderentur. Milia enim XX in armis habebat. Haec constabant ex Gabinianis
militibus qui iam in consuetudinem Alexandrinae vitae ac licentiae venerant et nomen disciplinamque populi Romani dedidicerant
uxoresque duxerant ex quibus plerique liberos habebant. Huc accedebant collecti ex praedonibus latronibusque Syriae Ciliciaeque
provinciae finitimarumque regionum. Multi praeterea capitis damnati exulesque convenerant; fugitivis omnibus nostris certus
erat Alexandriae receptus certaque vitae condicio ut dato nomine militum essent numero; quorum si quis a domino prehenderetur
consensu militum eripiebatur qui vim suorum quod in simili culpa versabantur ipsi pro suo periculo defendebant. Hi regum amicos
ad mortem deposcere hi bona locupletum diripere stipendii augendi causa regis domum obsidere regno expellere alios alios
arcessere vetere quodam Alexandrini exercitus instituto consuerant. Erant praeterea equitum milia duo. Inveteraverant hi omnes
compluribus Alexandriae bellis; Ptolomaeum patrem in regnum reduxerant Bibuli filios duos interfecerant bella cum Aegyptiis
gesserant. Hunc usum rei militaris habebant.
- Latino
- De Bello Civili
- Cesare