Libro 1 - Paragrafo 13 - Studentville

Libro 1 - Paragrafo 13

Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium

Varum frequentes conveniunt; docent sui iudicii rem non esse; neque se neque reliquos municipes pati posse C. Caesarem

imperatorem bene de re publica meritum tantis rebus gestis oppido moenibusque prohiberi; proinde habeat rationem posteritatis

et periculi sui. Quorum oratione permotus Varus praesidium quod introduxerat ex oppido educit ac profugit. Hunc ex primo ordine

pauci Caesaris consecuti milites consistere coegerunt. Commisso proelio deseritur a suisVarus; nonnulla pars militum domum

discedit; reliqui ad Caesarem perveniunt atque una cum eis deprensus L. Pupius primi pili centurio adducitur qui hunc eundem

ordinem in exercitu Cn. Pompei antea duxerat. At Caesar milites Attianos collaudat Pupium dimittit Auximatibus agit gratias

seque eorum facti memorem fore pollicetur.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti