Paragrafo 101
Isdem fere temporibus C. Cassius cum classe Syrorum et
Phoenicum et Cilicum in Siciliam venit et cum esset Caesaris classis divisa in duas partes dimidiae parti praeesset P.
Sulpicius praetor ad Vibonem dimidiae M. Pomponius ad Messanam prius Cassius ad Messanam navibus advolavit quam Pomponius de
eius adventu cognosceret perturbatumque eum nactus nullis custodiis neque ordinibus certis magno vento et secundo completas
onerarias naves taeda et pice et stupa reliquisque rebus quae sunt ad incendia in Pomponianam classem immisit atque omnes naves
incendit XXXV e quibus erant XX constratae. Tantusque eo facto timor incessit ut cum esset legio praesidio Messanae vix oppidum
defenderetur et nisi eo ipso tempore quidam nuntii de Caesaris victoria per dispositos equites essent allati existimabant
plerique futurum fuisse uti amitteretur. Sed opportunissime nuntiis allatis oppidum est defensum; Cassiusque ad Sulpicianam
inde classem profectus est Vibonem applicatisque nostris ad terram navibus pari atque antea ratione Cassius secundum nactus
ventum onerarias naves praeparatas ad incendium immisit et flamma ab utroque cornu comprensa naves sunt combustae quinque.
Cumque ignis magnitudine venti latius serperet milites qui ex veteribus legionibus erant relicti praesidio navibus ex numero
aegrorum ignominiam non tulerunt sed sua sponte naves conscenderunt et a terra solverunt impetuque facto in Cassianam classem
quinqueremes duas in quarum altera erat Cassius ceperunt; sed Cassius exceptus scapha refugit; praeterea duae sunt depressae
triremes. Neque multo post de proelio facto in Thessalia cognitum est ut ipsis Pompeianis fides fieret; nam ante id tempus
fingi a legatis amicisque Caesaris arbitrabantur. Quibus rebus cognitis ex his locis Cassius cum classe
discessit.
Paragrafo 102
Caesar omnibus rebus relictis persequendum sibi
Pompeium existimavit quascumque in partes se ex fuga recepisset ne rursus copias comparare alias et bellum renovare posset et
quantumcumque itineris equitatu efficere poterat cotidie progrediebatur legionemque unam minoribus itineribus subsequi iussit.
Erat edictum Pompei nomine Amphipoli propositum uti omnes eius provinciae iuniores Graeci civesque Romani iurandi causa
convenirent. Sed utrum avertendae suspicionis causa Pompeius proposuisset ut quam diutissime longioris fugae consilium
occultaret an ut novis dilectibus si nemo premeret Macedoniam tenere conaretur existimari non poterat. Ipse ad ancoram unam
noctem constitit et vocatis ad se Amphipoli hospitibus et pecunia ad necessarios sumptus corrogata cognito Caesaris adventu ex
eo loco discessit et Mytilenas paucis diebus venit. Biduum tempestate retentus navibusque aliis additis actuariis in Ciliciam
atque inde Cyprum pervenit. Ibi cognoscit consensu omnium Antiochensium civiumque Romanorum qui illic negotiarentur arma capta
esse excludendi sui causa nuntiosque dimissos ad eos qui se ex fuga in finitimas civitates recepisse dicerentur ne Antiochiam
adirent: id si fecissent magno eorum capitis periculo futurum. Idem hoc L. Lentulo qui superiore anno consul fuerat et P.
Lentulo consulari ac nonnullis aliis acciderat Rhodi; qui cum ex fuga Pompeium sequerentur atque in insulam venissent oppido ac
portu recepti non erant missisque ad eos nuntiis ut ex his locis discederent contra voluntatem suam naves solverant. Iamque de
Caesaris adventu fama ad civitates perferebatur.
Paragrafo 103
Quibus cognitis rebus Pompeius
deposito adeundae Syriae consilio pecunia societatis sublata et a quibusdam privatis sumpta et aeris magno pondere ad militarem
usum in naves imposito duobusque milibus hominum armatis partim quos ex familiis societatum delegerat partim a negotiatoribus
coegerat quosque ex suis quisque ad hanc rem idoneos existimabat Pelusium pervenit. Ibi casu rex erat Ptolomaeus puer aetate
magnis copiis cum sorore Cleopatra bellum gerens quam paucis ante mensibus per suos propinquos atque amicos regno expulerat;
castraque Cleopatrae non longo spatio ab eius castris distabant. Ad eum Pompeius misit ut pro hospitio atque amicitia patris
Alexandria reciperetur atque illius opibus in calamitate tegeretur. Sed qui ab eo missi erant confecto legationis officio
liberius cum militibus regis colloqui coeperunt eosque hortari ut suum officium Pompeio praestarent neve eius fortunam
despicerent. In hoc erant numero complures Pompei milites quos ex eius exercitu acceptos in Syria Gabinius Alexandriam
traduxerat belloque confecto apud Ptolomaeum patrem pueri reliquerat.
Paragrafo
104
His tum cognitis rebus amici regis qui propter aetatem eius in procuratione erant regni sive timore adducti ut
postea praedicabant sollicitato exercitu regio ne Pompeius Alexandriam Aegyptumque occuparet sive despecta eius fortuna ut
plerumque in calamitate ex amicis inimici exsistunt his qui erant ab eo missi palam liberaliter responderunt eumque ad regem
venire iusserunt; ipsi clam consilio inito Achillam praefectum regium singulari hominem audacia et L. Septimium tribunum
militum ad interficiendum Pompeium miserunt. Ab his liberaliter ipse appellatus et quadam notitia Septimii productus quod bello
praedonum apud eum ordinem duxerat naviculam parvulam conscendit cum paucis suis: ibi ab Achilla et Septimio interficitur. Item
L. Lentulus comprehenditur ab rege et in custodia necatur.
Paragrafo 105
Caesar cum
in Asiam venisset reperiebat T. Ampium conatum esse pecunias tollere Epheso ex fano Dianae eiusque rei causa senatores omnes ex
provincia evocasse ut his testibus in summa pecuniae uteretur sed interpellatum adventu Caesaris profugisse. Ita duobus
temporibus Ephesiae pecuniae Caesar auxilium tulit. Item constabat Elide in templo Minervae repetitis atque enumeratis diebus
quo die proelium secundum Caesar fecisset simulacrum Victoriae quod ante ipsam Minervam collocatum esset et ante ad simulacrum
Minervae spectavisset ad valvas se templi limenque convertisse. Eodemque die Antiochiae in Syria bis tantus exercitus clamor et
signorum sonus exauditus est ut in muris armata civitas discurreret. Hoc idem Ptolomaide accidit. Pergami in occultis ac
reconditis templi quo praeter sacerdotes adire fas non est quae Graeci adyta appellant tympana sonuerunt. Item Trallibus in
templo Victoriae ubi Caesaris statuam consecraverant palma per eos dies inter coagmenta lapidum ex pavimento exstitisse
ostendebatur.
- Latino
- De Bello Civili
- Cesare