Libro 3, Paragrafo 46 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 46

Sequitur de captis pecuniis et de ambitu. quae cum magis iudiciis quam verbis sancienda sint adiungitur ‘noxiae poena par esto’ ut in suo vitio quisque plectatur vis capite avaritia multa honoris cupiditas ignominia sanciatur.

Extremae leges sunt nobis non usitatae rei publicae necessariae. Legum custodiam nullam habemus itaque eae leges sunt quas apparitores nostri volunt: a librariis petimus publicis litteris consignatam memoriam publicam nullam habemus. Graeci hoc diligentius apud quos nomofulakoi creantur nec ei solum litteras — nam id quidem etiam apud maiores nostros erat — sed etiam facta hominum observabant ad legesque revocabant.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti