Paragrafo 1 - Studentville

Paragrafo 1

Licet enim Epicuro concedenti omne enuntiatum aut verum aut falsum esse non vereri, ne omnia fato fieri sit

necesse; non enim aeternis causis naturae necessitate manantibus verum est id, quod ita enuntiatur: ‘Descendit in Academiam

Carneades’, nec tamen sine causis, sed interest inter causas fortuito antegressas et inter causas cohibentis in se

efficientiam naturalem. Ita et semper verum fuit ‘Morietur Epicurus, cum duo et septuaginta annos vixerit, archonte

Pytharato’, neque tamen erant causae fatales, cur ita accideret, sed, quod ita cecidit, certe casurum sicut cecidit

fuit.

  • Latino
  • De Fato
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti