Paragrafo 10 - Studentville

Paragrafo 10

Insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex? Quid comitatus nostri quid gladii volunt? quos habere certe non liceret si uti illis nullo pacto liceret. Est igitur haec iudices non scripta sed nata lex; quam non didicimus accepimus legimus verum ex natura ipsa adripuimus hausimus expressimus; ad quam non docti sed facti non instituti sed imbuti sumus –ut si vita nostra in aliquas insidias si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset omnis honesta ratio esset expediendae salutis.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti