Paragrafo 71 - Studentville

Paragrafo 71

Quod vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet satis declarat se non terrorem inferre vobis–quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure posset? sed praesidio esse ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis quod sentiatis libere iudicare.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti