Pararafo 87 - Studentville

Pararafo 87

Dura (me dius fidius) mihi iam Fortuna populi Romani et crudelis videbatur quae tot annos illum in hanc rem publicam insultare pateretur. Polluerat stupro sanctissimas religiones senatus gravissima decreta perfregerat pecunia se a iudicibus palam redemerat vexarat in tribunatu senatum omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat me patria expulerat bona diripuerat domum incenderat liberos coniugem meam vexarat Cn. Pompeio nefarium bellum indixerat rnagistratuum privatorumque caedis effecerat domum mei fratris incenderat vastarat Etruriam multos sedibus ac fortunis eiecerat. Instabat urgebat. Capere eius amentiam civitas Italia provinciae regna non poterant. Incidebantur iam domi leges quae nos servis nostris addicerent. Nihil erat cuiusquam quod quidem ille adamasset quod non hoc anno suum fore putaret.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti