Paragrafo 55 - Studentville

Paragrafo 55

Age nunc; iter expediti latronis cum Milonis impedimentis comparate. Semper ille antea cum uxore tum sine ea; numquam nisi in raeda tum in equo; comites Graeculi quocumque ibat etiam cum in castra Etrusca properabat tum nugarum in comitatu nihil. Milo qui numquam tum casu pueros symphoniacos uxoris ducebat et ancillarum greges. Ille qui semper secum scorta semper exoletos semper lupas duceret tum neminem nisi ut virum a viro lectum esse diceres. Cur igitur victus est? Quia non semper viator a latrone non numquam etiam latro a viatore occiditur: quia quamquam paratus in imparatos Clodius tamen mulier inciderat in viros.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti