Igitur quarto denique die haud longe ab oppido Cirta undique simul
speculatores citi sese ostendunt qua re hostis adesse intellegitur. Sed quia diuersi redeuntes alius ab alia parte atque omnes
idem significabant consul incertus quonam modo aciem instrueret nullo ordine commutato aduersum omnia paratus ibidem opperitur.
Ita Iugurtham spes frustrata qui copias in quattuor partis distribuerat ratus ex omnibus aeque aliquos ab tergo hostibus
venturos. Interim Sulla quem primum hostes attigerant cohortatus suos turmatim et quam maxime confertis equis ipse aliique
Mauros invadunt ceteri in loco manentes ab iaculis eminus emissis corpora tegere et si qui in manus venerant obtruncare. Dum eo
modo equites proeliantur Bocchus cum peditibus quos Volux filius eius adduxerat neque in priore pugna in itinere morati
affuerant postremam Romanorum aciem invadunt. Tum Marius apud primos agebat quod ibi Iugurtha cum plurimis erat. Dein Numida
cognito Bocchi adventu clam cum paucis ad pedites conuertit. Ibi Latine–nam apud Numantiam loqui didicerat–exclamat nostros
frustra pugnare paulo ante Marium sua manu interfectum simul gladium sanguine oblitum ostentans quem in pugna satis impigre
occiso pedite nostro cruentauerat. Quod ubi milites accepere magis atrocitate rei quam fide nuntii terrentur simulque barbari
animos tollere et in perculsos Romanos acrius incedere. Iamque paulum a fuga aberant cum Sulla profligatis iis quos aduersum
ierat rediens ab latere Mauris incurrit. Bocchus statim auertitur. At Iugurtha dum sustentare suos et prope iam adeptam
victoriam retinere cupit circumventus ab equitibus dextra sinistraque omnibus occisis solus inter tela hostium vitabundus
erumpit. Atque interim Marius fugatis equitibus accurrit auxilio suis quos pelli iam acceperat. Denique hostes iam undique
fusi. Tum spectaculum horribile in campis patentibus: sequi fugere occidi capi; equi atque viri afflicti ac multi uulneribus
acceptis neque fugere posse neque quietem pati niti modo ac statim concidere; postremo omnia qua visus erat constrata telis
armis cadaueribus et inter ea humus infecta sanguine.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio