Numquam ego ratus sum fore uti rex maximus in hac terra et
omnium quos novi privato homini gratiam deberem. Et mehercule Sulla ante te cognitum multis orantibus. Aliis ultro egomet opem
tuli nullius indiguus. Id imminutum quod ceteri dolere solent ego laetor. Fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae
qua apud meum animum nihil carius est. Id adeo experiri licet. Arma viros pecuniam postremo quicquid animo libet sume utere et
quoad viues numquam tibi redditam gratiam putaueris: semper apud me integra erit; denique nihil me sciente frustra uoles. Nam
ut ego aestimo regem armis quam munificentia vince minus flagitiosum est. Ceterum de re publica vestra cuius curator huc missus
es paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci neque factum umquam volui; at finis meos aduersum armatos armis tutatus
sum. Id omitto quando vobis ita placet. gerite quod uultis cum Iugurtha bellum. Ego flumen Muluccham quod inter me et Micipsam
fuit non egrediar neque id intrare Iugurtham sinam. Praeterea si quid meque vobisque dignum petiueris haud repulsus abibis.”
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio