Paragrafo 102 - Studentville

Paragrafo 102

Post ea loci consul haud dubie iam victor pervenit in oppidum Cirtam quo initio profectus intenderat. Eo post diem quintum

quam iterum barbari male pugnauerant legati a Boccho veniunt qui regis verbis ab Mario petiuere duos quam fidissimos ad eum

mitteret velle de suo et de populi Romani commodo cum iis disserere. Ille statim L. Sullam et A. Manlium ire iubet. Qui

quamquam acciti ibant tamen placuit verba apud regem facere ut ingenium aut auersum flecterent aut cupidum pacis vehementius

accenderent. Itaque Sulla cuius facundiae non aetati a Manlio concessum pauca verba huiusce modi locutus: “Rex Bocche magna

laetitia nobis est cum te talem virum di monuere uti aliquando pacem quam bellum malles neu te optimum cum pessimo omnium

Iugurtha miscendo commaculares simul nobis demeres acerbam necessitudinem pariter te errantem atque illum sceleratissimum

persequi. Ad hoc populo Romano iam a principio imperi melius visum amicos quam seruos quaerere tutiusque rati volentibus quam

coactis imperitare. Tibi vero nulla opportunior nostra amicitia primum quia procul absumus in quo offensae minimum gratia par

ac si prope adessemus; dein quia parentis abunde habemus amicorum neque nobis neque cuiquam omnium satis fuit. Atque hoc utinam

a principio tibi placuisset: profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses quam mala perpessus es[ses].

Sed quoniam humanarum rerum fortuna atque uti coepisti perge. licet placuit et vim et gratiam nostram te experiri nunc quando

per illam licet festina atque uti coepisti perge. multa atque opportuna habes quo facilius errata officiis superes. Postremo

hoc in pectus tuum demitte numquam populum Romanum beneficiis victum esse. Nam bello quid valeat tute scis.” Ad ea Bocchus

placide et benigne simul pauca pro delicto suo verba facit: se non hostili animo sed ob regnum tutandum arma cepisse. Nam

Numidiae partem unde vi Iugurtham expulerit iure belli suam factam; eam vastari a Mario pati nequiuisse. Praeterea missis antea

Romam legatis repulsum ab amicitia. Ceterum uetera omittere ac tum si per Marium liceret legatos ad senatum missurum. Dein

copia facta animus barbari ab amicis flexus quos Iugurtha cognita legatione Sullae et Manli metuens id quod parabatur donis

corruperat.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti