Bellum Iugurthinum Paragrafo 86: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 86

Huiusce modi oratione habita Marius postquam plebis

animos arrectos videt propere commeatu stipendio armis aliisque utilibus nauis onerat cum his A. Manlium legatum proficisci

iubet. Ipse interea milites scribere non more maiorum neque ex classibus sed uti libido cuiusque erat capite censos plerosque.

Id factum alii inopia bonorum alii per ambitionem consulis memorabant quod ab eo genere celebratus auctusque erat et homini

potentiam quaerenti egentissimus quisque opportunissimus cui neque sua cara quippe quae nulla sunt et omnia cum pretio honesta

videntur. Igitur Marius cum aliquanto maiore numero quam decretum erat in Africam profectus paucis diebus Vticam aduehitur.

Exercitus ei traditur a P. Rutilio legato; nam Metellus conspectum Mari fugerat ne videret ea quae audita animus tolerare

nequiuerat.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti