Paragrafo 104 - Studentville

Paragrafo 104

Marius postquam infecto quo intenderat negotio Cirtam redit et de adventu

legatorum certior factus est illosque et Sullam [ab Utica] venire iubet item L. Bellienum praetorem Vtica praeterea omnis

undique senatorii ordinis quibuscum mandata Bocchi cognoscit. legatis potestas Romam eundi fit et ab consule interea indutiae

postulabantur. Ea Sullae et plerisque placuere; pauci ferocius decernunt scilicet ignari humanarum rerum quae fluxae et mobiles

semper in aduersa mutantur. Ceterum Mauri impetratis omnibus rebus tres Romam profecti duce Cn. Octauio Rusone qui quaestor

stipendium in Africam portauerat duo ad regem redeunt. Ex iis Bocchus cum cetera tum maxime benignitatem et studium Sullae

libens accepit. Romaeque legatis eius postquam errasse regem et Iugurthae scelere lapsum deprecati sunt amicitiam et foedus

petentibus hoc modo respondetur: “Senatus et populus Romanus benefici et iniuriae memor esse solet. Ceterum Boccho quoniam

paenitet delicta gratiae facit: foedus et amicitia dabuntur cum meruerit.”

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti