Paragrafo 92 - Studentville

Paragrafo 92

Postquam tantam rem Marius

sine ullo suorum incommodo peregit magnus et clarus antea maior atque clarior haberi coepit. Omnia non bene consulta in

virtutem trahebantur: milites modesto imperio habiti simul et locupletes ad caelum ferre; Numidae magis quam mortalem timere;

postremo omnes socii atque hostes credere illi aut mentem divinam esse aut deorum nutu cuncta portendi. Sed consul ubi ea res

bene evenit ad alia oppida pergit pauca repugnantibus Numidis capit plura deserta propter Capsensium miserias igni corrumpit:

luctu atque caede omnia complentur. Denique multis locis potitus ac plerisque exercitu incruento aliam rem aggreditur non eadem

asperitate qua Capsensium ceterum haud secus difficilem. Namque haud longe a flumine Muluccha quod Iugurthae Bocchique regnum

diiungebat erat inter ceteram planitiem mons saxeus mediocri castello satis patens in immensum editus uno perangusto aditu

relicto; nam omnis natura uelut opere atque consulto praeceps. Quem locum Marius quod ibi regis thesauri erant summa vi capere

intendit. Sed ea res forte quam consilio melius gesta. Nam castello virorum atque armorum satis et magna vis [et] frumenti et

fons aquae; aggeribus turribusque et aliis machinationibus locus importunus; iter castellanorum angustum admodum utrimque

praecisum. Ea vineae cum ingenti periculo frustra agebantur; nam cum eae paulo processerant igni aut lapidibus corrumpebantur.

milites neque pro opere consistere propter iniquitatem loci neque inter vineas sine periculo administrare: optimus quisque

cadere aut sauciari ceteris metus augeri.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti