Paragrafo 107 - Studentville

Paragrafo 107

At Sulla quamquam eadem existimabat tamen ab iniuria Maurum

prohibet. Suos hortatur uti fortem animum gererent: saepe antea a paucis strenuis aduersum multitudinem bene pugnatum; quanto

sibi in proelio minus pepercissent tanto tutiores fore; nec quemquam decere qui manus armauerit ab inermis pedibus auxilium

petere in maximo metu nudum et caecum corpus ad hostis vertere. Dein Volucem quoniam histilia faceret Iouem maximum obtestatus

ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset ex castris abire iubet. Ille lacrimans orare ne ea crederet: nihil dolo

factum ac magis calliditate Iugurthae cui videlicet speculanti iter suum cognitum esset. Ceterum quoniam neque ingentem

multitudinem haberet et spes opesque eius ex patre suo penderent credere illum nihil palam ausurum cum ipse filius testis

adesset. Qua re optimum factu videri per media eius castra palam transire; sese vel praemissis vel ibidem relictis Mauris solum

cum Sulla iturum. Ea res uti in tali negotio probata; ac statim profecti quia de improuiso acciderant dubio atque haesitante

Iugurtha incolumes transeunt. Deinde paucis diebus quo ire intenderant perventum est.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti