Haec Maurus secum ipse diu voluens tandem promisit; ceterum dolo an vere cunctatus parum comperimus. Sed plerumque regiae
voluntates ut vehementes sic mobiles saepe ipsae sibi aduersae. Postea tempore et loco constituto in colloquium uti de pace
veniretur Bocchus Sullam modo modo Iugurthae legatum appellare benigne habere idem ambobus polliceri. Illi pariter laeti ac
spei bonae pleni esse. Sed nocte ea quae proxima fuit ante diem colloquio decretum Maurus adhibitis amicis ac statim immutata
voluntate remotis ceteris dicitur secum ipse multum agitauisse uultu colore motu corporis pariter atque animo varius; quae
scilicet ita tacente ipso occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam accersi iubet et ex illius sententia Numidae
insidias tendit. Deinde ubi dies advenit et ei nuntiatum est Iugurtham haud procul abesse cum paucis amicis et quaestore nostro
quasi obvius honoris causa procedit in tumulum facillimum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis
inermis uti dictum erat accedit ac statim signo dato undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati Iugurtha Sullae
vinctus traditur et ab eo ad Marium deductus est.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio