Paragrafo 5 - Studentville

Paragrafo 5

. . . quorum in aliis, ut in Antipatro poeta,

ut in brumali die natis, ut in simul aegrotantibus fratribus, ut in urina, ut in unguibus, ut in reliquis eius modi, naturae

contagio valet, quam ego non tollo–vis est nulla fatalis; in aliis autem fortuita quaedam esse possunt, ut in illo naufrago,

ut in Icadio, ut in Daphita. Quaedam etiam Posidonius (pace magistri dixerim) comminisci videtur; sunt quidem absurda. Quid

enim? si Daphitae fatum fuit ex equo cadere atque ita perire, ex hocne equo, qui cum equus non esset, nomen habebat alienum?

aut Philippus hasne in capulo quadrigulas vitare monebatur? quasi vero capulo sit occisus. Quid autem magnum aut naufragum

illum sine nomine in rivo esse lapsum–quamquam huic quidem hic scribit praedictum in aqua esse pereundum); ne hercule Icadii

quidem praedonis video fatum ullum; nihil enim scribit ei praedictum.

  • Latino
  • De Fato
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti