Paragrafo 20 - Studentville

Paragrafo 20

Nec ei qui dicunt

inmutabilia esse quae futura sint nec posse verum futurum convertere in falsum, fati necessitatem confirmant, sed verborum vim

interpretantur. At qui introducunt causarum seriem sempiternam, ei mentem hominis voluntate libera spoliatam necessitate fati

devinciunt. Sed haec hactenus; alia videamus. Concludit enim Chrysippus hoc modo: ‘Si est motus sine causa, non omnis

enuntiatio (quod axioma dialectici appellant) aut vera aut falsa erit; causas enim efficientis quod non habebit, id nec verum

nec falsum erit; omnis autem enuntiatio aut vera aut falsa est; motus ergo sine causa nullus est.

  • Latino
  • De Fato
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti