Paragrafo 42 - Studentville

Paragrafo 42

Quam ob rem, qui ita fatum introducunt, ut necessitatem

adiungant, in eos valebit illa conclusio; qui autem causas antecedentis non dicent perfectas neque principalis, in eos nihil

valebit. Quod enim dicantur adsensiones fieri causis antepositis, id quale sit, facile a se explicari putat. Nam quamquam

adsensio non possit fieri nisi commota viso, tamen, cum id visum proximam causam habeat, non principalem, hanc habet rationem,

ut Chrysippus vult, quam dudum diximus, non ut illa quidem fieri possit nulla vi extrinsecus excitata (necesse est enim

adsensionem viso commoveri), sed revertitur ad cylindrum et ad turbinem suum, quae moveri incipere nisi pulsa non possunt. Id

autem cum accidit, suapte natura, quod superest, et cylindrum volvi et versari turbinem putat.

  • Latino
  • De Fato
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti