Bellum Iugurthinum Paragrafo 81: versioni svolte - StudentVille

Paragrafo 81

Igitur in locum ambobus placitum exercitus conveniunt. Ibi

fide data et accepta Iugurtha Bocchi animum oratione accendit: Romanos iniustos profunda auaritia communis omnium hostis esse;

eandem illos causam belli cum Boccho habere quam secum et cum aliis gentibus libidinem imperitandi quis omnia regna aduersa

sint; tum sese paulo ante Carthaginiensis item regem Persen post uti quisque opulentissimus videatur ita Romanis hostem fore.

His atque aliis talibus dictis ad Cirtam oppidum iter constituunt quod . . . Ibique Metellus praedam captiuosque et impedimenta

locauerat. Ita Iugurtha ratus aut capta urbe operae pretium fore aut si Romanus auxilio suis venisset proelio sese certaturos.

Nam callidus id modo festinabat Bocchi pacem imminuere ne moras agitando aliud quam bellum mallet.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti