At Iugurtha postquam oppidum Capsam aliosque locos
munitos et sibi utilis simul et magnam pecuniam amiserat ad Bocchum nuntios mittit: quam primum in Numidiam copias adduceret;
proeli faciendi tempus adesse. Quem ubi cunctari accepit et dubium belli atque pacis rationes trahere rursus uti antea proximos
eius donis corrupit ipsique Mauro pollicetur Numidiae partem tertiam si aut Romani Africa expulsi aut integris suis finibus
bellum compositum foret. Eo praemio illectus Bocchus cum magna multitudine Iugurtham accedit. Ita amborum exercitu coniuncto
Marium iam in hiberna proficiscentem vix decima parte die relicua invadunt rati noctem quae iam aderat et victis sibi munimento
fore et si vicissent nullo impedimento quia locorum scientes erant contra Romanis utrumque casum in tenebris difficiliorem
fore. Igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit et ipsi hostes aderant et prius quam exercitus aut instrui aut
sarcinas colligere denique ante quam signum aut imperium ullum accipere quiuit equites Mauri atque Gaetuli non acie neque ullo
more proeli sed cateruatim uti quosque fors conglobauerat in nostros incurrunt. Qui omnes trepidi improuiso metu ac tamen
virtutis memores aut arma capiebant aut capientis alios ab hostibus defensabant; pars equos escendere obviam ire hostibus;
pugna latrocinio magis quam proelio similis fieri. Sine signis sine ordinibus equites peditesque permixti cedere alius alius
obtruncari multi contra aduersos acerrime pugnantes ab tergo circumveniri; neque virtus neque arma satis tegere quia hostes
numero plures et undique circumfusi erant. Denique Romani ueteres novique … Et ob ea scientes belli si quos locus aut casus
coniunxerat orbis facere atque ita ab omnibus partibus simul tecti et instructi hostium vim sustentabant.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio