Iam illud ipse dicet profecto quod sua sponte fecit Publione Clodio tribuendum putarit an tempori.
Domi suae nobilissimus vir senatus propugnator atque illis quidem temporibus paene patronus avunculus huius iudicis nostri fortissimi viri M. Catonis tribunus plebis M. Drusus occisus est. Nihil de eius morte populus consultus nulla quaestio decreta a senatu est. Quantum luctum in hac urbe fuisse a nostris patribus accepimus cum P. Africano domi suae quiescenti illa nocturna vis esset inlata? Quis tum non gemuit? Quis non arsit dolore quem immortalem si fieri posset omnes esse cuperent eius ne necessariam quidem exspectatam esse mortem! Num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est? certe nulla.
- Latino
- Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone