Bellum Iugurthinum Paragrafo 18: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 18

Africam initio habuere Gaetuli et Libyes asperi incultique quis cibus erat caro ferina atque humi

pabulum uti pecoribus. Ii neque moribus neque lege aut imperio cuiusquam regebantur: uagi palantes quas nox coegerat sedes

habebant. Sed postquam in Hispania Hercules sicuti Afri putant interiit exercitus eius compositus ex variis gentibus amisso

duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus brevi dilabitur. Ex eo numero Medi Persae et Armenii nauibus in Africam

transuecti proximos nostro mari locos occupauere sed Persae intra Oceanum magis iique alueos nauium inversos pro tuguriis

habuere quia neque materia in agris neque ab Hispanis emendi aut mutandi copia erat: mare magnum et ignara lingua commercio

prohibebant. Ii paulatim per conubia Gaetulos secum miscuere et quia saepe temptantes agros alia deinde alia loca petiuerant

semet ipsi Numidas appellauere. Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium quae mapalia illi vocant oblonga incuruis lateribus

tecta quasi nauium carinae sunt. Medis autem et Armeniis accessere Libyes–nam ii propius mare Africum agitabant Gaetuli sub

sole magis haud procul ab ardoribus– iique mature oppida habuere; nam freto divisi ab Hispania mutare res inter se

instituerant. Nomen eorum paulatim Libyes corrupere barbara lingua Mauros pro Medis appellantes. Sed res Persarum brevi

adoleuit ac postea nomine Numidae propter multitudinem a parentibus digressi possedere ea loca quae proxima Carthagine[m]

Numidia appellatur. Deinde utrique alteris freti finitimos armis aut metu sub imperium suum coegere nomen gloriamque sibi

addidere magis ii qui ad nostrum mare processerant quia Libyes quam Gaetuli minus bellicose. Denique Africae pars inferior

pleraque ab Numidis possessa est victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti