Postquam diviso regno legati Africa
decessere et Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt certum esse ratus quod ex amicis apud Numantiam
acceperat omnia Romae venalia esse simul et illorum pollicitationibus accensus quos paulo ante muneribus expleuerat in regnum
Adherbalis animum intendit. Ipse acer bellicosus; at is quem petebat quietus inbellis placido ingenio opportunus iniuriae
metuens magis quam metuendus. Igitur ex improuiso finis eius cum magna manu invadit multos mortalis cum pecore atque alia
praeda capit aedificia incendit pleraque loca hostiliter cum equitatu accedit deinde cum omni multitudine in regnum suum
conuertit existimans Adherbalem dolore permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque rem belli causam fore. At ille quod
neque se parem armis existimabat et amicitia populi Romani magis quam Numidis fretus erat lagatos ad Iugurtham de iniuriis
questum misit. Qui tametsi contumeliosa dicta rettulerant prius tamen omnia pati decrevit quam bellum sumere quia temptatum
antea secus cesserat. Neque eo magis cupido Iugurthae minuebatur quippe qui totum eius regnum animo iam invaserat. Itaque non
uti antea cum praedatoria manu sed magno exercitu comparato bellum gerere coepit et aperte totius Numidiae imperium petere.
Ceterum qua pergebat urbis agros vastare praedas agere suis animum hostibus terrorem augere.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio