Vagenses ubi animum aduertere ad se versum
exercitum pergere primo uti erat res Metellum esse rati portas clausere; deinde ubi neque agros vastari et eos qui primi
aderant Numidas equites vident rursum Iugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii procedunt. Equites peditesque repente signo
dato alii uulgum effusum oppido caedere alii ad portas festinare pars turris capere: ira atque praedae spes amplius quam
lassitudo posse. Ita Vagenses biduum modo ex perfidia laetati; civitas magna et opulens cuncta poenae aut praedae fuit.
Turpilius quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus iussus a Metello causam dicere postquam sese parum
expurgat condemnatus verberatusque capite poenas soluit; nam is civis ex Latio erat.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio