Bellum Iugurthinum Paragrafo 19: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 19

Postea Phoenices alii multitudinis domi minuendae gratia pars imperi cupidine sollicitata plebe et aliis

novarum rerum auidis Hipponem Hadrumetum Leptim aliasque urbis in ora maritima condidere; eaeque brevi multum auctae pars

originibus suis praesidio aliae decori fuere. Nam de Carthagine silere melius puto quam parum dicere quoniam alio properare

tempus monet. Igitur ad Catabathmon qui locus Aegyptum ab Africa dividit secundo mari prima Cyrene est colonia Theraeon ac

deinceps duae Syrtes interque eas Leptis deinde Philaenon arae quem locum Aegyptum versus finem imperi habrere Carthaginienses

post aliae Punicae urbes. Cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae tenent proximi Hispania[m] Mauri sunt. Super Numidiam

Gaetulos accepimus partim in tuguriis alios incultius uagos agitare post eos Aethiopas esse dein loca exusta solis ardoribus.

Igitur bello Iugurthino pleraque ex Punicis oppida et finis Carthaginiensium quos novissime habuerant populus Romanus per

magistratus administrabat; Gaetulorum magna pars et Numidae usque ad flumen Muluccham sub Iugurtha erant; Mauris omnibus rex

Bocchus imperitabat praeter nomen cetera ignarus populi Romani itemque nobis neque bello neque pace antea cognitus. De Africa

et eius incolis ad necessitudinem rei satis dictum.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti