Paragrafo 26 - Studentville

Paragrafo 26

Ea postquam Cirtae audita sunt Italici quorum virtute moenia defensabantur confisi deditione facta propter

magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore Adherbali suadent uti seque et oppidum Iugurthae tradat tantum ab eo vitam

paciscatur; de ceteris senatui curae fore. At ille tametsi omnis potiora fide Iugurthae rebatur tamen quia penes eosdem si

aduersaretur cogendi potestas erat ita uti censuerant Italici deditionem facit. Iugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat

deinde omnis puberes Numidas atque negotiatores promiscue uti quisque armatus obvius fuerat interficit.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti