Erat ea tempestate Romae Numida quidam nomine Massiua Gulussae
filius Masinissae nepos qui quia in dissensione regum Iugurthae aduersus fuerat dedita Cirta et Adherbale interfecto profugus
ex patria abierat. Huic Sp. Albinus qui proximo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat persuadet quoniam ex
stirpe Masinissae sit Iugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeat regnum Numidiae ab senatu petat. Auidus consul belli
gerendi movere quam senescere omnia malebat. Ipsi prouincia Numidia Minucio Macedonia evenerat. Quae postquam Massiua agitare
coepit neque Iugurthae in amicis satis praesidi est quod eorum alium conscientia alium mala fama et timor impediebat Bomilcari
proximo ac maxime fido sibi imperat pretio sicuti multa confecerat insidiatores Massiuae paret ac maxime occulte sin id parum
procedat quouis modo Numidam interficiat. Bomilcar mature regis mandata exequitur et per homines talis negoti artifices itinera
egressusque eius postremo loca atque tempora cuncta explorat. Deinde ubi res postulabat insidias tendit. Igitur unus ex eo
numero qui ad caedem parati erant paulo inconsultius Massiuam aggreditur. Illum obtruncat sed ipse deprehensus multis
hortantibus et in primis Albino consule indicium profitetur. Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex iure gentium Bomilcar
comes eius qui Romam fide publica venerat. At Iugurtha manufestus tanti sceleris non prius omisit contra verum niti quam
animaduertit supra gratiam atque pecuniam suam invidiam facti esse. Igitur quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta
uades dederat regno magis quam uadibus consulens clam in Numidiam Bomilcarem dimittit veritus ne relicuos popularis metus
invaderet parendi sibi si de illo supplicium sumptum foret. Et ipse paucis diebus eodem profectus est iussus a senatu Italia
decedere. Sed postquam Roma egressus est fertur saepe eo tacitus respiciens postremo dixisse: “Urbem venalem et mature
perituram si emptorem invenerit.”
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio