Paragrafo 40 - Studentville

Paragrafo 40

Tamen se Milo continuit et P. Clodium in iudicium bis ad vim numquam vocavit. Quid? privato Milone et reo ad populum accusante P. Clodio cum in Cn. Pompeium pro Milone dicentem impetus factus est quae tum non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit! Nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset atque illam beluam iudici laqueos declinantem jam inretitam teneret qui locus quod tempus illud di immortales fuit! cum se ille fugiens in scalarum tenebris abdidisset magnum Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua invidia M. vero Antoni maxima gloria?

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti