Age sit ita factum. Quae causa cur Romam properaret? cur in noctem se coniceret? Ecquid adferebat festinationis quod heres erat? Primum erat nihil cur properato opus esset: deinde si quid esset quid tandem erat quod ea nocte consequi posset amitteret autem si postridie Romam mane venisset? Atque ut illi nocturnus ad urbem adventus vitandus potius quam expetendus fuit sic Miloni cum insidiator esset si illum ad urbem nocte accessurum sciebat subsidendum atque exspectandum fuit.
- Latino
- Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone