Is ubi primum opportunum
fuit Iugurtham anxium ac miserantem fortunas suas accedit monet atque lacrimans obtestatur uti aliquando sibi liberisque et
genti Numidarum optime meritae prouideat: omnibus proeliis sese victos agrum vastatum multos mortalis captos occisos regni opes
comminutas esse; satis saepe iam et virtutem militum et fortunam temptatam; caueat ne illo cunctante Numidae sibi consulant.
His atque talibus aliis ad deditionem regis animum impellit. mittuntur ad imperatorem legati qui Iugurtham imperata facturum
dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suum in illius fidem tradere. Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex
hibernis accersi iubet; eorum et aliorum quos idoneos ducebat consilium habet. Ita more maiorum ex consili decreto per legatos
Iugurthae imperat argenti pondo ducenta milia elephantos omnis equorum et armorum aliquantum. Quae postquam sine mora facta
sunt iubet omnis perfugas vinctos adduci. Eorum magna pars uti iussum erat adducti; pauci cum primum deditio coepit ad regem
Bocchum in Mauretaniam abierant. Igitur Iugurtha ubi armis virisque et pecunia spoliatus est cum ipse ad imperandum Tisidium
vocaretur rursus coepit flectere animum suum et ex mala conscientia digna timere. Denique multis deibus per dubitationem
consumptis cum modo taedio rerum aduersarum omnia bello potiora duceret interdum secum ipse reputaret quam grauis casus in
servitium ex regno foret multis magnisque praesidiis nequiquam perditis de integro bellum sumit. Et Romae senatus de prouinciis
consultus Numidiam Metello decreverat.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio