Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis
artibus temptari animaduertit quippe cui verbis pax nuntiabatur ceterum re bellum asperrimum erat urbs maxima alienata ager
hostibus cognitus animi popularium temptati coactus rerum necessitudine statuit armis certare. Igitur explorato hostium itinere
in spem victoriae adductus ex opportunitate loci quam maximas potest copias omnium generum parat ac per tramites occultos
exercitum Metelli anteuenit. Erat in ea parte Numidiae quam Adherbal in divisione possederat flumen oriens a meridie nomine
Muthul a quo aberat mons ferme milia viginti tractu pari vastus ab natura et humano cultu. Sed ex eo medio quasi collis
oriebatur in immensum pertingens uestitus oleastro ac murtetis aliisque generibus arborum quae humi arido atque harenoso
gignuntur. media autem planities deserta penuria aquae praeter flumini propinqua loca; ea consita arbustis pecore atque
cultoribus frequentabantur.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio